CanonLaw.info

 

Canon Law
Liturgy
Catholic Issues
Personal
Notices

 

This website is best viewed 1152 x 864

Edward Peters

 

Catholic Issues Ecclesiastical Latin Poems & Songs


St. Thomas Aquinas, hymn "Adoro te" (c. 1264)

 

I. Adoro te devote, latens Deitas,

quae sub his figuris vere latitas:

tibi se cor meum totum subicit,

quia te contemplans totum deficit.

II. Visus, tractus, gustus in te fallitur;

sed auditu solo tuto creditur.

Credo quidquid dixit Dei Filuis:

nil hoc verbo veritatis verius.

 

III. In cruce latebat sola Dietas;

at hic latet simul et humanitas.

Ambo tamen credens atque confitens

peto quod petivit latro paenitens.

IV. Plagas, sicut Thomas, non intueor;

Deum tamen meum te confiteor.

Fac me tibi semper magis credere,

in te spem habere, te diligere.


W. A. Mozart, motet "Ave verum", K. 618 (17 June 1791)

 

Ave, verum corpus, natum de Maria virgine:

Vere passum, immolatum in cruce pro homine;

Cujus latus perforatum unda fluxit et sanguine.

Esto nobis praegustatum in mortis examine.

 


St. Thomas Aquinas, hymn, "Pange lingua" (c. 1264)

 

I. Pange, lingua, gloriosi,

    corporis mysterium,

sanguinisque pretioisi,

    qeum in mundi pretium

fructus ventris generosi

    rex effudit gentium.

II. Nobis datus, nobis natus,

    ex intacta virgine,

et in mundo conversatus,

    sparso verbi semine,

sui moras incolatus

    miro clausit ordine.

 

III. In supremae nocte cenae,

    recumbens cum fratribus,

observata lege plene

    cibis in legalibus,

cibum turbae duodenae

    se dat suis manibus.

IV. Verbum caro panem verum

    verbo carnem efficit,

fitque sanguis Christi merum,

    et si sensus deficit,

ad firmandum cor sincerum

    sola fides sufficit.

 

V. Tantum ergo sacramentum, 

    veneremur cernui,

et antiquum documentum, 

    novo cedat ritui;

praestet fides supplementum, 

    sensuum defectui.

VI. Genitori Genitoque, 

    laus et iubilatio,

salus, honor, virtus quoque, 

    sit et benedictio;

procedenti ab utroque, 

    compar laudatio.

 


anonymous, "Regina caeli"

 

Regina caeli, laetare, alleluia,

quia quem meruisti portare, alleluia,

resurrexit sicut dixit, alleluia;

ora pro nobis Deum, alleluia.

 


St. Thomas Aquinas, hymn (Verbum Supernum) extract, 

"O Salutaris" (c. 1264)

 

O salutaris hostia, Quae caeli pandis ostium,

Bella premunt hostilia: Da robur, fer auxilium.

 

Uni trinoque Domino, Sit sempiterna gloria, 

Qui vitam sine termino, Nobis donet in patria.

 


Edward Peters

 

"St. Joseph" (1999)

Sicut Pater, taciter, stat Faber supra nos.

Dicit nobis suaviter, "Defendo quoque vos."

 

"Exodus 15:21" (2002)

Patiebatur Miriam
mutationem morium
cum, in fragore marium,
vidisset mortem murium.

 

"Carmen in papae honore" (2003)

In Biblia legit papa Johan. Paulus:

E terra extulit tunc Eliam currus.

Sed vere ac valde sperat noster papa

remigare ad caelum in sua scapha.

 


Top || Home || Canon Law || Liturgy & Sacraments || Catholic Issues || Personal