|
Relative
Difficulty
|
Sentence
|
Text
|
|
c
|
1
|
QUICUMQUE vult salvus esse, ante omnia opus est,
ut teneat catholicam fidem:
|
|
b
|
2
|
Quam nisi quisque integram inviolatamque
servaverit, absque dubio in aeternum peribit.
|
|
b
|
3
|
Fides autem catholica haec est: ut unum Deum in
Trinitate, et Trinitatem in unitate veneremur.
|
|
b
|
4
|
Neque confundentes personas, neque substantiam
separantes.
|
|
b
|
5
|
Alia est enim persona Patris, alia Filii, alia
Spiritus Sancti:
|
|
b
|
6
|
Sed Patris, et Fili, et Spiritus Sancti una est
divinitas, aequalis gloria, coaeterna maiestas.
|
|
b
|
7
|
Qualis Pater, talis Filius, talis Spiritus
Sanctus.
|
|
a
|
8
|
Increatus Pater, increatus Filius, increatus
Spiritus Sanctus.
|
|
a
|
9
|
Immensus Pater, immensus Filius, immensus
Spiritus Sanctus.
|
|
a
|
10
|
Aeternus Pater, aeternus Filius, aeternus
Spiritus Sanctus.
|
|
a
|
11
|
Et tamen non tres aeterni, sed unus aeternus.
|
|
a
|
12
|
Sicut non tres increati, nec tres immensi, sed
unus increatus, et unus immensus.
|
|
a
|
13
|
Similiter omnipotens Pater, omnipotens Filius,
omnipotens Spiritus Sanctus.
|
|
a
|
14
|
Et tamen non tres omnipotentes, sed unus
omnipotens.
|
|
a
|
15
|
Ita Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus
Sanctus.
|
|
a
|
16
|
Et tamen non tres dii, sed unus est Deus.
|
|
a
|
17
|
Ita Dominus Pater, Dominus Filius, Dominus
Spiritus Sanctus.
|
|
a
|
18
|
Et tamen non tres Domini, sed unus est Dominus.
|
|
c
|
19
|
Quia, sicut singillatim unamquamque personam
Deum ac Dominum confiteri christiana veritate compellimur:
ita tres Deos aut Dominos dicere catholica religione
prohibemur.
|
|
a
|
20
|
Pater a nullo est factus: nec creatus, nec
genitus.
|
|
a
|
21
|
Filius a Patre solo est: non factus, nec
creatus, sed genitus.
|
|
a
|
22
|
Spiritus Sanctus a Patre et Filio: non factus,
nec creatus, nec genitus, sed procedens.
|
|
a
|
23
|
Unus ergo Pater, non tres Patres: unus Filius,
non tres Filii: unus Spiritus Sanctus, non tres Spiritus
Sancti.
|
|
b
|
24
|
Et in hac Trinitate nihil prius aut posterius,
nihil maius aut minus: sed totae tres personae coaeternae
sibi sunt et coaequales.
|
|
b
|
25
|
Ita ut per omnia, sicut iam supra dictum est,
et unitas in Trinitate, et Trinitas in unitate veneranda
sit.
|
|
b
|
26
|
Qui vult ergo salvus esse, ita de Trinitate
sentiat.
|
|
b
|
27
|
Sed necessarium est ad aeternam salutem, ut
incarnationem quoque Domini nostri Iesu Christi fideliter
credat.
|
|
b
|
28
|
Est ergo fides recta ut credamus et confiteamur,
quia Dominus noster Iesus Christus, Dei Filius, Deus et homo
est.
|
|
c
|
29
|
Deus est ex substantia Patris ante saecula
genitus: et homo est ex substantia matris in saeculo natus.
|
|
b
|
30
|
Perfectus Deus, perfectus homo: ex anima
rationali et humana carne subsistens.
|
|
b
|
31
|
Aequalis Patri secundum divinitatem: minor
Patre secundum humanitatem.
|
|
b
|
32
|
Qui licet Deus sit et homo, non duo tamen, sed
unus est Christus.
|
|
c
|
33
|
Unus autem non conversione divinitatis in
carnem, sed assumptione humanitatis in Deum.
|
|
b
|
34
|
Unus omnino, non confusione substantiae, sed
unitate personae.
|
|
b
|
35
|
Nam sicut anima rationalis et caro unus est
homo: ita Deus et homo unus est Christus.
|
|
b
|
36
|
Qui passus est pro salute nostra: descendit ad
inferos: tertia die resurrexit a mortuis.
|
|
b
|
37
|
Ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei
Patris omnipotentis: inde venturus est iudicare vivos et
mortuos.
|
|
c
|
38
|
Ad cuius adventum omnes homines resurgere
habent cum corporibus suis: et reddituri sunt de factis
propriis rationem.
|
|
b
|
39
|
Et qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam:
qui vero mala, in ignem aeternum.
|
|
b
|
40
|
Haec est fides catholica, quam nisi quisque
fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit.
Amen.
|