CanonLaw.info

Dr. Edward Peters

Latina domestica I / Latin at Home 1

23 jun 2020

Quick Links

Ecclesiastical Latin

Basic Prayers

LD II / LD 2

Latin per Diem

Nova Vulgata

Quae facimus nunc.

 Per evangelica dicta deleantur nostra delicta. Amen.

 Evangelica lectio sit nobis salus et protectio. Amen.

 Verba sancti Evangelii doceat nos Christus, Filius Dei. Amen.

H

 • Evangelium secundum Marcum V:21, here.

 • Text: James of Vitry († 1240), Sermones

De pellicano dicit David in psalmo ci: “Similis factus sum pellicano in solitudine.”

 Physiologus dicit de eo quod nimis amans sit filios suos. Cum autem genuerit natos et coeperint crescere, percutientes lacerant parentes suos in faciem. Illi autem repercutiendo occidunt filios suos. Tertia autem die mater eorum percutiens costam suam aperit latus suum et infundit sanguinem super corpora mortuorum, sicque cruore ipsius sanantur resuscitati pulli. Ita et Dominus noster Iesus Christus per Isaiam prophetam dicit: “Filios genui et exaltavi; ipsi autem me spreverunt.” Nos igitur auctor et conditor noster omnipotens Deus creavit et cum non essemus fecit nos ut essemus. Nos vero e contrario percussimus eum cum in conspectu eius potius creaturae servivimus quam creatori. Idcirco in crucem ascendere dignatus est percussoque latere eius exivit sanguis et aqua in salutem nostrum et vitam aeternam.

C

 • Evangelium secundum Marcum V:21, here.

 • Text: Auctoritate omnipotentis

 Auctoritate omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus, firmiter, et sub interminatione anathematis inhibemus, ne quis praesentes virgines seu sanctimoniales a divino servitio, cui sub vexillo castitatis subjectae sunt, abducat, nullus earum bona surripiat, sed ea cum quiete possideant.

 Si quis autem hoc attentare praesumpserit, maledictus sit in domo et extra domum; maledictus in civitate et in agro; maledictus vigilando et dormiendo; maledictus manducando et bibendo; maledictus ambulando et sedendo; maledicta sint caro ejus et ossa et, a planta pedis usque ad verticem, non habeat sanitatem.

 Veniat super illum maledictio hominis quam per Moysen in lege filiis iniquitatis Dominus permisit. Deleantur nomen ejus de libro viventium et cum justis non scribatur. Fiat pars et hereditas ejus cum Cain fratricida, cum Dathan et Abiron, cum Anania et Saphira, cum Simone mago et Juda proditore, et cum eis qui dixerunt Deo: Recede a nobis, semitam viarum tuarum nolumus.

 Pereat in die judicii; devoret eum ignis perpetuus cum diabolo et angelis ejus nisi restituerit et ad emendationem venerit. Fiat, fiat.

Quae faciemus

in futuro.

H

C

 • Text: Mures inierunt

 Ecce consilium arcanum

ad cattum frustrandum

 Mures inierunt consilium qualiter a cato se praemunire possent et ait quædam sapientior cæteris quod Ligetur campana in caudam cati, tunc poterimus præcavere ipsum et audire quocunque perrexerit, et sic ejus insidias evitare. Placuit omnibus consilium hoc, et ait una quod Quæ igitur est inter nos tanta armata audacia, ut in caudam cati liget campanam? Respondit una mus quod Certe non egomet. Respondit alia quod Certe non ego audeo pro toto mundo ipsum catum appropinquare. Mystice. Sic plerumque contigit quod clerici, monachi, et subditi insurgunt contra praelatum suum dicentes quod Utinam esset talis amotus et alium praelatum haberemus. Placet istud consilium omnibus. Tandem inter se dicunt quod Quis apponet se contra eum? Quis accusabit eum? Tunc omnes et singuli, sibi timentes, dicunt quod Non ego certe, nec ego. Et sic subditi praelatos vivere permittunt. ... Odo de Cerinton, Narrationes, c. 1180.

Quae fecimus

in praeterito.

Repetitio est

mater studiorum.

 • Text: Fuit quidam

 Fuit quidam comes Imperatoris qui sedebat in domo sua et habebat quendam parvulum natum, et iacebat coram eo et non erat in domo alius praeter eum.

 Misit autem Caesar et vocavit eum. Ille vero surrexit et ivit ad eum et reliquid cum infante canem, venatorem sagacem, inferius, qui canis iacebat iuxta puerum.

 Et ecce serpens affuit et insurrexit in puerum. Cucurrit canis et praesit serpentem et obviavit supradicto domino. Os autem canis plenum erat sanguine.

 Comes ille videns haec timuit propter filium et evanginato gladio interfecit canem.

 Et vadens domum reperit puerum iacentem et serpentem mortuum iuxta eum, et vidit quod sine causa peremit canem et penituit facti.

 • Tex: Mures inierunt

 Ecce consilium arcanum

ad cattum frustrandum

 Mures inierunt consilium qualiter a cato se praemunire possent et ait quædam sapientior cæteris quod Ligetur campana in caudam cati, tunc poterimus præcavere ipsum et audire quocunque perrexerit, et sic ejus insidias evitare. Placuit omnibus consilium hoc, et ait una quod Quæ igitur est inter nos tanta armata audacia, ut in caudam cati liget campanam? Respondit una mus quod Certe non egomet. Respondit alia quod Certe non ego audeo pro toto mundo ipsum catum appropinquare. Mystice. Sic plerumque contigit quod clerici, monachi, et subditi insurgunt contra praelatum suum dicentes quod Utinam esset talis amotus et alium praelatum haberemus. Placet istud consilium omnibus. Tandem inter se dicunt quod Quis apponet se contra eum? Quis accusabit eum? Tunc omnes et singuli, sibi timentes, dicunt quod Non ego certe, nec ego. Et sic subditi praelatos vivere permittunt. ... Odo de Cerinton, Narrationes, c. 1180.

 • Subjunctive mood, esse, here.

 • "Ablative objects" with certain deponents: fruor, fungor, utor, vescor, potior, abutor. Gildersleeve 407.

 • Text: Magnificat

 Magnificat anima mea Dominum, et exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo, quia respexit humilitatem ancillae suae.

 Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, quia fecit mihi magna, qui potens est,

et sanctum nomen eius, et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum.

 Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui; deposuit potentes de sede et exaltavit humiles; esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes.

 Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae, sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in saecula.

 • Text: De Antilope

 De Antilope. Animal est quod vocatur antilops; quod cum virgultis ludit cum cornibus, tandem cornua eius implicantur cum virgultis quod non potest ea extrahere et tunc incipit clamare; quo audito veniunt venatores et interficiunt eum. Mistice. Sic contigit quod plerique delectati sunt et ludunt cum negotiis huius mundi et sic in eisdem implicantur quod evelli non possunt et sic a venatoribus, id est a daemonibus, capiuntur et interficiuntur. ... Odo de Cerinton, Narrationes, c. 1180.

 • Non tam praeclarum est scire Latine quam turpe nescire. Cicero

 • Text: Quoddam animal

 Quoddam animal dicitur hydrus, cuius natura est se involvere luto, ut melius posset labi. Tandem in os crocodili, quando dormit, intrat et sic, ventrem eius ingrediens, cor eius mordet et sic crocodilium interimit. Mystice. Hydrus significat filium Dei, qui assumpsit lutum nostrae carnis ut facilius laberetur in os diaboli, et sic, ventrem euis ingrediens et cor eius mordens, ipsum interficit. ... Odo de Cerinton, Narrationes, c. 1180.

 • Text: Regina cæli

 Regina cæli, lætare, alleluia,

 quia quem meruisti portare, alleluia,

 resurrexit sicut dixit, alleluia;

 ora pro nobis Deum, alleluia!

 • Text: Gaudeamus igitur (Gaudeamus igitur)

 Gaudeamus igitur, juvenes dum sumus.

 Gaudeamus igitur, juvenes dum sumus.

 Post iucundam iuventutem,

 post molestam senectutem,

 nos habebit humus, nos habebit humus.

 Vivat academia, vivant professores!

 Vivat academia, vivant professores!

 Vivat membrum quodlibet, vivant membra quaelibet.

 Semper sint in flore, semper sint in flore!

 • Text: Es infirmus

 Es infirmus? Gaude: peccare non potes. Lecto affigeris? Tempus tibi suppetit, ut ad cor redeas. Langues? Miseriam humanam cogita, cogita prae foribus aeternitatem. Quanta hinc bona! Excerptum ex Scintillis S. Ignatianae (de Loyola).

 • Text: Nunc dimittis

 Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum, lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuæ Israel.

C

 • Class work help, as desired

 • Text: Magnificat

 Magnificat anima mea Dominum, et exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo, quia respexit humilitatem ancillae suae.

 Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, quia fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius, et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum.

 Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui; deposuit potentes de sede et exaltavit humiles; esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes.

 Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae, sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in saecula.

Tu, O Discipula!

MACTE DE GLORIA TUA!

Mane pater tuus mihi narravit quia recipisti

dignam comprehensionis Latine

tuae recognitionem.

Iterum dico, MACTE!

Discipula insignis es,

et nunc procede novas ad glorias!

 • Roman numerals, I V X L C D M

 undecim, duodecim, tredecim, quattuordecim,

 quindecim, sedecim, septendecim, duodeviginti,

 undeviginti, viginti.

 • Text: De Antilope

 De Antilope. Animal est quod vocatur antilops; quod cum virgultis ludit cum cornibus, tandem cornua eius implicantur cum virgultis quod non potest ea extrahere et tunc incipit clamare; quo audito veniunt venatores et interficiunt eum. Mistice. Sic contigit quod plerique delectati sunt et ludunt cum negotiis huius mundi et sic in eisdem implicantur quod evelli non possunt et sic a venatoribus, id est a daemonibus, capiuntur et interficiuntur. ... Odo de Cerinton, Narrationes, c. 1180.

 • Text: Salve Regina

 Salve, Regina, mater misericordiæ: vita, dulcedo, et spes nostra, salve. Ad te clamamus exsules filii Hevæ. Ad te suspiramus, gementes et flentes in hac lacrimarum valle. Eia, ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte. Et Iesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exsilium ostende. O clemens, O pia, O dulcis Virgo Maria. Amen.

 Ora pro nobis, sancta Dei Genetrix.

 Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

 • Descartes' Maxim, imperfect and future tense

 • Text: Quoddam animal

 Quoddam animal dicitur hydrus, cuius natura est se involvere luto, ut melius posset labi. Tandem in os crocodili, quando dormit, intrat et sic, ventrem eius ingrediens, cor eius mordet et sic crocodilium interimit. Mystice. Hydrus significat filium Dei, qui assumpsit lutum nostrae carnis ut facilius laberetur in os diaboli, et sic, ventrem euis ingrediens et cor eius mordens, ipsum interficit. ... Odo de Cerinton, Narrationes, c. 1180.

 • Text: Regina cæli

 Regina cæli, lætare, alleluia,

 quia quem meruisti portare, alleluia,

 resurrexit sicut dixit, alleluia;

 ora pro nobis Deum, alleluia!

Hic, Haec, Hoc.

Masculine

Feminine

Neuter

hic

hi

haec

hae

hoc

haec

huius

horum

huius

harum

huius

horum

huic

his

huic

his

huic

his

hunc

hos

hanc

has

hoc

haec

hoc

his

hac

his

hoc

his

 • Imperative mood:

Anima Christi, sanctifica me.

Corpus Christi, salva me.

Sanguis Christi, inebria me.

Aqua lateris Christi, lava me.

Passio Christi, conforta me.

O bone Jesu, exaudi me.

Intra tua vulnera absconde me.

Ne permittas me separari a te.

Ab hoste maligno defende me.

In hora mortis meae voca me.

Et iube me venire ad te,

ut cum Sanctis tuis laudem te,

in saecula saeculorum. Amen.

 • Non tam praeclarum est scire Latine quam turpe nescire. Cicero

 • Text: Ave Maria stella

 Ave, maris stella,

 Dei mater alma,

 atque semper virgo,

 felix cœli porta.

 Sumens illud 'Ave'

 Gabrielis ore,

 funda nos in pace,

 mutans Evæ nomen.

 Solve vincla reis,

 profer lumen cæcis,

 mala nostra pelle,

 bona cuncta posce.

 Monstra te esse matrem,

 sumat per te precem

 qui pro nobis natus

 tulit esse tuus.

 Virgo singularis,

 inter omnes mitis,

 nos culpis solutos

 mites fac et castos.

 Vitam præsta puram,

 iter para tutum,

 ut videntes Jesum

 semper collætemur.

 Sit laus Deo Patri,

 summo Christo decus,

 Spiritui Sancto

 tribus honor unus. Amen.

 • Text: Nunc dimittis

 Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum, lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuæ Israel.

 • Nominal sentences

 • Trinitarian prayers

 In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

 Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto; sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.

 • Relative pronouns, chart.

 • Future Active Participles, review

 ... [Christus] venturus est iudicare vivos et mortuos.

 Ave, Imperator, morituri te salutant!

 • Posse, all tenses, indicative mood, chart.

 • Text: Gaudeamus igitur (Gaudeamus igitur)

 Gaudeamus igitur, juvenes dum sumus.

 Gaudeamus igitur, juvenes dum sumus.

 Post iucundam iuventutem,

 post molestam senectutem,

 nos habebit humus, nos habebit humus.

 Vivat academia, vivant professores!

 Vivat academia, vivant professores!

 Vivat membrum quodlibet, vivant membra quaelibet.

 Semper sint in flore, semper sint in flore!

 • Present Active Participles, review

 • Relative pronoun review, qui, quae, quod

 • Text: Elephans

 Elephans, cum dormit, ad arborem se applicat. Et venatores, cum aliter eum non captare possint, illam arborem sic incidunt ut elephans more solito dormiens illam frangat et cadat. Ille surgere non potest et sic a venatoribus captatur. Sed ego nescio. Elephantem dormientem in rete video, et non in arbore. Quid putatis, discipuli?

Ars Latina

A sad scene from the Bayeux Tapestry

Staging

Felicissimum auditu!