CanonLaw.info

Dr. Edward Peters

These pages focus on items of personal interest to Dr. Peters and are posted on the chance they might be of interest or use to others.

Please support

CanonLaw.info


Overview

 

17 mar 2020

Ecclesiastical Latin Intermediate Readings

 

Readings for Intermediate Students. For more information see Ecclesiastical Latin (main page).

 


Contents

 

 

 

Sermons

 

 • Odo de Cerinton, Quoddam animal, Elephans, De Antilope, Mures inerunt

 • James of Vitry, De Pellicano, from Physiologus

 

Songs and Poems

 

 • Mozart, Ave Verum

 • anon., Gaudeamus igitur

 

Images

 

 • Bayeaux Tapestry (scene)

 

Stories

 

 • Fuit quiddam

 • Audivi quod

 

Prayers and Meditations

 

 • Basic prayers, here

 • Quicumque vult

 • Thomas à Kempis

 

Other

 

 • St. Francis and the Birds (Beeson)

 • C. S. Lewis

 

 

Sermons

 


Odo de Cerinton, Narrationes,

c. 1180.

Quoddam animal dicitur hydrus, cuius natura est se involvere luto, ut melius posset labi. Tandem in os crocodili, quando dormit, intrat et sic, ventrem eius ingrediens, cor eius mordet et sic crocodilium interimit. Mystice. Hydrus significat filium Dei, qui assumpsit lutum nostrae carnis ut facilius laberetur in os diaboli, et sic, ventrem euis ingrediens et cor eius mordens, ipsum interficit.

 


 

 

Elephans, cum dormit, ad arborem se applicat. Et venatores, cum aliter eum non captare possint, illam arborem sic incidunt ut elephans more solito dormiens illam frangat et cadat. Ille surgere non potest et sic a venatoribus captatur. Sed ego nescio. Elephantem dormientem in rete video, et non in arbore. Quid putatis, discipuli?

 


 

De Antilope. Animal est quod vocatur antilops; quod cum virgultis ludit cum cornibus, tandem cornua eius implicantur cum virgultis quod non potest ea extrahere et tunc incipit clamare; quo audito veniunt venatores et interficiunt eum. Mistice. Sic contigit quod plerique delectati sunt et ludunt cum negotiis huius mundi et sic in eisdem implicantur quod evelli non possunt et sic a venatoribus, id est a daemonibus, capiuntur et interficiuntur.

 


 

 

 Ecce consilium arcanum

ad cattum frustrandum

Mures inierunt consilium qualiter a cato se praemunire possent et ait quædam sapientior cæteris quod Ligetur campana in caudam cati, tunc poterimus præcavere ipsum et audire quocunque perrexerit, et sic ejus insidias evitare. Placuit omnibus consilium hoc, et ait una quod Quæ igitur est inter nos tanta armata audacia, ut in caudam cati liget campanam? Respondit una mus quod Certe non egomet. Respondit alia quod Certe non ego audeo pro toto mundo ipsum catum appropinquare. Mystice. Sic plerumque contigit quod clerici, monachi, et subditi insurgunt contra praelatum suum dicentes quod Utinam esset talis amotus et alium praelatum haberemus. Placet istud consilium omnibus. Tandem inter se dicunt quod Quis apponet se contra eum? Quis accusabit eum? Tunc omnes et singuli, sibi timentes, dicunt quod Non ego certe, nec ego. Et sic subditi praelatos vivere permittunt.


James of Vitry († 1240), Sermones,

taken from

Physiologus

De pellicano dicit David in psalmo ci: “Similis factus sum pellicano in solitudine.” Physiologus dicit de eo quod nimis amans sit filios suos. Cum autem genuerit natos et coeperint crescere, percutientes lacerant parentes suos in faciem. Illi autem repercutiendo occidunt filios suos. Tertia autem die mater eorum percutiens costam suam aperit latus suum et infundit sanguinem super corpora mortuorum, sicque cruore ipsius sanantur resuscitati pulli. Ita et Dominus noster Iesus Christus per Isaiam prophetam dicit: “Filios genui et exaltavi; ipsi autem me spreverunt.” Nos igitur auctor et conditor noster omnipotens Deus creavit et cum non essemus fecit nos ut essemus. Nos vero e contrario percussimus eum cum in conspectu eius potius creaturae servivimus quam creatori. Idcirco in crucem ascendere dignatus est percussoque latere eius exivit sanguis et aqua in salutem nostrum et vitam aeternam.

 

 

Songs and Poems

 


W. A. Mozart

motet K. 618

17 iun 1791

Ave, verum corpus, natum de Maria virgine:

Vere passum, immolatum in cruce pro homine;

Cujus latus perforatum unda fluxit et sanguine.

Esto nobis praegustatum in mortis examine.

 


Universidad

de Sevilla

 

J. Winchester

 

Gaudeamus igitur, juvenes dum sumus. (Gaudeamus igitur, juvenes dum sumus.)

Post iucundam iuventutem, post molestam senectutem, nos habebit humus, nos habebit humus.

 

Ubi sunt qui ante nos, in mundo fuere? (Ubi sunt qui ante nos, in mundo fuere?)

Vadite ad superos, transite in inferos, hos si vis videre, hos si vis videre.

 

Vita nostra brevis est, brevi finietur. (Vita nostra brevis est, brevi finietur.)

Venit mors velociter, rapit nos atrociter, nemini parcetur, nemini parcetur.

 

Vivat academia, vivant professores! (Vivat academia, vivant professores!)

Vivat membrum quolibet, vivant membra quaelibet. Semper sint in flore, semper sint in flore!

 

Legendary 'Lost Verse' of Gaudeamus

 

Semper ius canonicum confirmet Ecclesiam. (Semper ius canonicum confirmet Ecclesiam.)
Canonistae nobis dant, ceteri quam obscurant, viam veram et correctam, viam veram et correctam.

 

 

Songs and Poems

 


A sad scene

from the

Bayeux Tapestry

 

 

 

Stories

 


 

Fuit quidam comes Imperatoris qui sedebat in domo sua et habebat quendam parvulum natum, et iacebat coram eo et non erat in domo alius praeter eum.

 

Misit autem Caesar et vocavit eum. Ille vero surrexit et ivit ad eum et reliquid cum infante canem, venatorem sagacem, inferius, qui canis iacebat iuxta puerum.

 

Et ecce serpens affuit et insurrexit in puerum. Cucurrit canis et praesit serpentem et obviavit supradicto domino. Os autem canis plenum erat sanguine.

 

Comes ille videns haec timuit propter filium et evanginato gladio interfecit canem.

 

Et vadens domum reperit puerum iacentem et serpentem mortuum iuxta eum, et vidit quod sine causa peremit canem et penituit facti

 


 

Audivi quod rex Franciae valde commotus fuerat et iratus contra praecipuum magistrum Petrum Baalardum, qui Parisius legebat, et prohibuit ei ne de cetero legeret in terra sua. Ipse vero ascendit super arborem praeminentem prope civitatem Parisiensem, et omnes scholares Parisienses secuti sunt eum audientes sub arbore magistri sui lectiones. Cum autem rex quadam die de palatio suo videret multitudinem scholarium sub arbore residentium, quaesivit quid hoc esset, et dictum est ei quod clerici erant, qui magistrum Petrum audiebant. Ille vero valde iratus fecit magistrum ad se venire et dixit ei: Quomodo ita audax fuisti quod contra prohibitionem meam in terra mea legisti? Cui ille: Domine, non legi post prohibitionem vestram in terra vestra, verum tamen legi in aere. Tunc rex inhibuit ei ne in terra sua vel in aere suo doceret. At ille intravit in naviculam et de navicula docebat turbas discipulorum. Cumque rex quadam die videret scholares in ripa fluminis residentes, quaesivit quid hoc esset, et dictum est ei quod magister Petrus in loco illo scolas regebat, et cum magna indignatione fecit eum vocari et dixit ei: Nonne tibi inhibueram ne legeres in terra mea vel in aere? Et illo respondente: Nec in terra tua nec in aere legi, sed in aqua tua, rex subridens et mansuetudinem iram convertans ait: Vicisti me; de cetero, ubicumque volueris, tam in terra mea, quam in aere vel in aqua lege.

 

 

Prayers and Meditations

 


Creed Quicumque

6th century

 

 

1

QUICUMQUE vult salvus esse, ante omnia opus est, ut teneat catholicam fidem:

2

Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit, absque dubio in aeternum peribit.

3

Fides autem catholica haec est: ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate veneremur.

4

Neque confundentes personas, neque substantiam separantes.

5

Alia est enim persona Patris, alia Filii, alia Spiritus Sancti:

6

Sed Patris, et Fili, et Spiritus Sancti una est divinitas, aequalis gloria, coaeterna maiestas.

7

Qualis Pater, talis Filius, talis Spiritus Sanctus.

8

Increatus Pater, increatus Filius, increatus Spiritus Sanctus.

9

Immensus Pater, immensus Filius, immensus Spiritus Sanctus.

10

Aeternus Pater, aeternus Filius, aeternus Spiritus Sanctus.

11

Et tamen non tres aeterni, sed unus aeternus.

12

Sicut non tres increati, nec tres immensi, sed unus increatus, et unus immensus.

13

Similiter omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus Sanctus.

14

Et tamen non tres omnipotentes, sed unus omnipotens.

15

Ita Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus.

16

Et tamen non tres dii, sed unus est Deus.

17

Ita Dominus Pater, Dominus Filius, Dominus Spiritus Sanctus.

18

Et tamen non tres Domini, sed unus est Dominus.

19

Quia, sicut singillatim unamquamque personam Deum ac Dominum confiteri christiana

veritate compellimur: ita tres Deos aut Dominos dicere catholica religione prohibemur.

20

Pater a nullo est factus: nec creatus, nec genitus.

21

Filius a Patre solo est: non factus, nec creatus, sed genitus.

22

Spiritus Sanctus a Patre et Filio: non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens.

23

Unus ergo Pater, non tres Patres: unus Filius, non tres Filii:

unus Spiritus Sanctus, non tres Spiritus Sancti.

24

Et in hac Trinitate nihil prius aut posterius, nihil maius aut minus:

sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales.

25

Ita ut per omnia, sicut iam supra dictum est, et unitas in Trinitate,

et Trinitas in unitate veneranda sit.

26

Qui vult ergo salvus esse, ita de Trinitate sentiat.

27

Sed necessarium est ad aeternam salutem,

ut incarnationem quoque Domini nostri Iesu Christi fideliter credat.

28

Est ergo fides recta ut credamus et confiteamur,

quia Dominus noster Iesus Christus, Dei Filius, Deus et homo est.

29

Deus est ex substantia Patris ante saecula genitus:

et homo est ex substantia matris in saeculo natus.

30

Perfectus Deus, perfectus homo: ex anima rationali et humana carne subsistens.

31

Aequalis Patri secundum divinitatem: minor Patre secundum humanitatem.

32

Qui licet Deus sit et homo, non duo tamen, sed unus est Christus.

33

Unus autem non conversione divinitatis in carnem, sed assumptione humanitatis in Deum.

34

Unus omnino, non confusione substantiae, sed unitate personae.

35

Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo: ita Deus et homo unus est Christus.

36

Qui passus est pro salute nostra: descendit ad inferos: tertia die resurrexit a mortuis.

37

Ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis:

inde venturus est iudicare vivos et mortuos.

38

Ad cuius adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis:

et reddituri sunt de factis propriis rationem.

39

Et qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam: qui vero mala, in ignem aeternum.

40

Haec est fides catholica, quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit,

salvus esse non poterit. Amen.

 


Thomas à Kempis

c. 1380-1471

Si haberes angelicam puritatem, et sancti Johannis Baptistæ sanctitatem, non esses dignus hoc Sacramentum accipere nec tractare. Non hoc meritis debetur hominum, quod homo consecret et tractet Christi sacramentum et sumat in cibum panem Angelorum. Grande mysterium et magna dignitas Sacerdotum, quibus datum est, quod Angelis non est concessum. Soli namque Sacerdotes in Ecclesia rite ordinati potestatem habent celebrandi et Corpus Christi consecrandi. Sacerdos quidem minister Dei est, utens verbo Dei per jussionem et institutionem Dei. Deus autem ibi est principalis auctor, et invisibilis operator, cui subest omne quod voluerit, et paret omne quod jusserit.

 

Plus ergo credere debes Deo omnipotenti in hoc excellentissimo Sacramento, quam proprio sensui aut alteri signo visibili. Ideoque cum timore et reverentia ad hoc opus est accedendum. Attende igitur et vide cujus ministerium tibi traditum est per impositionem manus Episcopi. Ecce Sacerdos factus es, et ad celebrandum consecratus: vide nunc ut fideliter et devote in suo tempore Deo sacrificum offeras, et teipsum irreprehensibilem exhibeas. Non alleviasti onus tuum, sed arctiori jam alligatus es vinculo disciplinæ, et ad majorem teneris perfectionem sanctitatis. Sacerdos debet esse omnibus virtutibus ornatus, et aliis bonæ vitæ exemplum præbere. Ejus conversatio non cum popularibus hominibus, sed cum Angelis in cælo, aut cum perfectis viris in terra.

 

 

Other

 

x

x

 


Christus doceat doctores

Materials on this website represent the opinions of Dr. Edward Peters and are offered in accord with Canon 212 § 3.

This website undergoes continual refinement and development. No warranty of completeness or correctness is made.

Dr. Peters' views are not necessarily shared by others in the field nor are they intended as canonical or civil advice.

 

CanonLaw.info Homepage & Site Directory / Help support CanonLaw.info / Original Materials © Edward N. Peters

 

 

 

 

 

Staging

 

x

x

x

x

x

x

x

x

 

 

x

x

 

 

 

x

x

x

Imitation, variation, creation—the three stages of good style. And it all starts with memorizing good passages.

 

Latin is not the way

ancient Romans spoke English,

it's the way ancient Romans spoke.

Grasp that and one has

the essence of the thing.