Latina domestica II / Latin at Home 2 |
21 nov 2020 |
Notices |
Quick Links |
Quae facimus nunc.
|
Classical/ Renaissance
• Carolus Ruaeus Aeneis
Argumentum Aeneidos cum XII librorum argumentis
Aeneis poema heroicum, sive epicum, ab Aenea Troiano, Veneris et Anchisae filio, Priami genero, nomen habet: non quod actiones illius omnes comprehendat, sed unam inter omnes praecipuam, scilicet regnum in Italia fundatum. Scripta est a Virgilio in gratiam, tum Romanae totius gentis, tum familiae imprimis Iuliae, quae originem referebat suam ad Iulum sive Ascanium, Aeneae filium ex Creusa Priami filia. In hanc porro familiam adscitus a Iulio Caesare avunculo fuerat Octavianus, tunc rerum potens, atque Egypto subacta, M. Antonio et Cleopatra interfectis, unus orbis Romani dominus. Scribi capta est, Anno U. C. 724 exeunte, Virgilii 40, Octaviani 33, (id est, 31 a. Ch. n.) cum Octavianus in Asia non longe ab Euphrate hiemaret; atque ita Virgilius post adhibitam Georgicis extremam manum, continuo animum Aeneidi videtur applicuisse; in eaque annos, ut habet Servius, undecim collocasse, quot ab eo tempore ad mortem Virgilii omnino numerantur. Secutus est Virgilius, ut in Bucolicis Theocritum, in Georgicis Hesiodum; ita in Aeneide Homerum, cuius Odysseam sex prioribus libris,Iliadem sex posterioribus, expressit, an etiam superavit? id vero ambigitur inter doctos. (verba 174)
• Text: Qui se errasse (Scintillae Ignatianae, XIV Sep)
Qui se errasse comperit, non cadat animo: etiam errores prosunt ad sanitatem. S. Ign. apud P. Lud. de Cam.
Non unus Anteaus post lapsum surrexit a terra fortior; saepe accidit, ut ossa fracta, si rite coalescant, et solidentur, iis firmiora sint, quae integra semper manserunt. Sic fit e veneno medicina.
Bonus est utilis Magister est error: futuros dedocet, Semel qui nocuit, semper prodest, uno a multis malis praeservat. Cautum reddit, ut semel in glacie lapsus, firmiorem post hac pedem figat.
Si nunquam errassemus, nesciremus, quid simus? quid possimus? Error fragilitatis est speculum; facit, ut, qui profundius ruituri fueramus, post hac simus oculati. Melior est humilis poenitens, quam superbus innocens.
Conscientia delicti justificationem peperit publicano, parit omnibus humilitatem, parit ad Deum refugium, facit, ut superabundent gratia, ubi abundavot delictum.
|
Ecclesiastical/Medieval
• Text: Thomas à Kempis
Si haberes angelicam puritatem, et sancti Johannis Baptistæ sanctitatem, non esses dignus hoc Sacramentum accipere nec tractare. Non hoc meritis debetur hominum, quod homo consecret et tractet Christi sacramentum et sumat in cibum panem Angelorum. Grande mysterium et magna dignitas Sacerdotum, quibus datum est, quod Angelis non est concessum. Soli namque Sacerdotes in Ecclesia rite ordinati potestatem habent celebrandi et Corpus Christi consecrandi. Sacerdos quidem minister Dei est, utens verbo Dei per jussionem et institutionem Dei. Deus autem ibi est principalis auctor, et invisibilis operator, cui subest omne quod voluerit, et paret omne quod jusserit.
Plus ergo credere debes Deo omnipotenti in hoc excellentissimo Sacramento, quam proprio sensui aut alteri signo visibili. Ideoque cum timore et reverentia ad hoc opus est accedendum. Attende igitur et vide cujus ministerium tibi traditum est per impositionem manus Episcopi. Ecce Sacerdos factus es, et ad celebrandum consecratus: vide nunc ut fideliter et devote in suo tempore Deo sacrificum offeras, et teipsum irreprehensibilem exhibeas. Non alleviasti onus tuum, sed arctiori jam alligatus es vinculo disciplinæ, et ad majorem teneris perfectionem sanctitatis. Sacerdos debet esse omnibus virtutibus ornatus, et aliis bonæ vitæ exemplum præbere. Ejus conversatio non cum popularibus hominibus, sed cum Angelis in cælo, aut cum perfectis viris in terra.
• Text: Latin Letters of C. S. Lewis 26 (15 sep 1953), from M. Moynihan, trans., The Latin Letters of C. S. Lewis (St. Augustine Press, 1998) 126 pp.
Pater dilectissime,
Gratias ago pro epistola tua, data iii Sept., necnon pro exemplari libri cui nomen Instaurare Omnia in Christo.
De statu morali nostri temporis (cum me jusseris garrire) haec sentio. Seniores, ut nos ambo sumus, semper sunt laudatores temporis acti, semper cogitant mundum pejorem esse quam fuerit in suis juvenilibus annis. Ergo cavendum est ne faliamur. Hoc tamen proposito, certe sentio gravissima pericula nobis incumbere. Haec eveniunt quia maxima pars Europae apostasiam fecit de fide Christiana. Hinc status pejor quam illum statum quem habuimus ante fidem receptam. Nemo enim ex Christianismo redit in statum quem habuit ante Christianismum, sed in pejorem: tantum distat inter paganum et apostatam quantum innuptam et adulteram. Nam fides perficit naturam sed fides amissa corrumpit naturam. Ergo plerique homines nostri temporis amiserunt non modo lumen supernaturale sed etiam lumen illud naturale quod pagani habuerunt. Sed Deus qui Deus misericordiarum est etiam nunc non omnino demisit genus humanum. In junioribus licet videamus multam crudelitatem et libidinem, nonne simul videmus plurimas virtutum scintillas quibus fortasse nostra generatio caruit. Quantam fortitudinem, quantam curam de pauperibus aspicimus! Non desperandum. Et haud spernendus numerus (apud nos) iam redeunt in fidem.
Haec de statu praesenti: de remediis difficilior quaestio. Equidem credo laborandum esse non modo in evangelizando (hoc certe) sed etiam in quadam praeparatione evangelica. Necesse est multos ad legem naturalem revocare antequam de Deo loquamur. Christus enim promittit remissionem peccatorum: sed quid hoc ad eos qui, quum legem naturalem ignorent, nesciunt se peccavisse. Quid medicamentum accipiet nisi se morbo teneri sciat? Relativismus moralis hostis est quem debemus vincere antequam Atheismum aggrediamur. Fere auserim dicere “Primo faciamus juniores bonos Paganos et postae faciamus Christianos”. Deliramenta haec? Sed habes quod petisti. Semper et tu et congregatio tua in orantionibus meis. Vale,
C. S. LEWIS
|
Quae faciemus in futuro. |
Quae fecimus in praeterito.
Repetitio est mater studiorum.
|
|
• Text: Deus perspicax (Scintillae Ignatianae, V Mai)
Deus, perspicax trapezita, magis ab operibus quam a verbis amorem aestimat. S. Ignat. in contempl. de amore Dei.
Amor sine opera arbor foliis plena est sed sine fructu, jactantiam habet non emolumentum. Opera loquuntur amorem non verba; habent illa linguam suam, habent etiam, hac tacente, facundiam.
Una lingua duæ manus nobis a natura obtigere plus nempe agere quam loqui nos voluit. Mortua vox sine opera. Universa sine amore nihil valent. Amor sedem non in ore sed in corde fixit.
Sæpe amori ficto et vero idem est color, paria verba, ita ut fucatum a sincero ægere discernas. Sic homo potest homini illudere, nullus Deo. Hic perspicit intima qui novit omnia.
Nucleus donorum animus est, illud solum coelo acceptum, quod ille, non quod manus dant; a minus habente, sed plus amante, majoris fit donum minus quam majus a minus amante.
• Text: Audivi quod rex
Audivi quod rex Franciae valde commotus fuerat et iratus contra praecipuum magistrum Petrum Baalardum, qui Parisius legebat, et prohibuit ei ne de cetero legeret in terra sua. Ipse vero ascendit super arborem praeminentem prope civitatem Parisiensem, et omnes scholares Parisienses secuti sunt eum audientes sub arbore magistri sui lectiones.
Cum autem rex quadam die de palatio suo videret multitudinem scholarium sub arbore residentium, quaesivit quid hoc esset, et dictum est ei quod clerici erant, qui magistrum Petrum audiebant. Ille vero valde iratus fecit magistrum ad se venire et dixit ei: Quomodo ita audax fuisti quod contra prohibitionem meam in terra mea legisti? Cui ille: Domine, non legi post prohibitionem vestram in terra vestra, verum tamen legi in aere. Tunc rex inhibuit ei ne in terra sua vel in aere suo doceret. At ille intravit in naviculam et de navicula docebat turbas discipulorum.
Cumque rex quadam die videret scholares in ripa fluminis residentes, quaesivit quid hoc esset, et dictum est ei quod magister Petrus in loco illo scolas regebat, et cum magna indignatione fecit eum vocari et dixit ei: Nonne tibi inhibueram ne legeres in terra mea vel in aere? Et illo respondente: Nec in terra tua nec in aere legi, sed in aqua tua, rex subridens et mansuetudinem iram convertans ait: Vicisti me; de cetero, ubicumque volueris, tam in terra mea, quam in aere vel in aqua lege.
• Text: James of Vitry († 1240), Sermones
De pellicano dicit David in psalmo ci: “Similis factus sum pellicano in solitudine.”
Physiologus dicit de eo quod nimis amans sit filios suos. Cum autem genuerit natos et coeperint crescere, percutientes lacerant parentes suos in faciem. Illi autem repercutiendo occidunt filios suos. Tertia autem die mater eorum percutiens costam suam aperit latus suum et infundit sanguinem super corpora mortuorum, sicque cruore ipsius sanantur resuscitati pulli. Ita et Dominus noster Iesus Christus per Isaiam prophetam dicit: “Filios genui et exaltavi; ipsi autem me spreverunt.” Nos igitur auctor et conditor noster omnipotens Deus creavit et cum non essemus fecit nos ut essemus. Nos vero e contrario percussimus eum cum in conspectu eius potius creaturae servivimus quam creatori. Idcirco in crucem ascendere dignatus est percussoque latere eius exivit sanguis et aqua in salutem nostrum et vitam aeternam.
|
Ars Latina |
|
Carolus Ruaeus Aeneis
scripsit Carolus Ruaeus (soc. Iesu.) ex libro "ad usum serenissimi Delphini," Philadelphia MDCCCXXXII p. Ch. n.
|
Argumentum Aeneidos cum XII librorum argumentis
Aeneis poema heroicum, sive epicum, ab Aenea Troiano, Veneris et Anchisae filio, Priami genero, nomen habet: non quod actiones illius omnes comprehendat, sed unam inter omnes praecipuam, scilicet regnum in Italia fundatum. Scripta est a Virgilio in gratiam, tum Romanae totius gentis, tum familiae imprimis Iuliae, quae originem referebat suam ad Iulum sive Ascanium, Aeneae filium ex Creusa Priami filia. In hanc porro familiam adscitus a Iulio Caesare avunculo fuerat Octavianus, tunc rerum potens, atque Egypto subacta, M. Antonio et Cleopatra interfectis, unus orbis Romani dominus. Scribi capta est, Anno U. C. 724 exeunte, Virgilii 40, Octaviani 33, (id est, 31 a. Ch. n.) cum Octavianus in Asia non longe ab Euphrate hiemaret; atque ita Virgilius post adhibitam Georgicis extremam manum, continuo animum Aeneidi videtur applicuisse; in eaque annos, ut habet Servius, undecim collocasse, quot ab eo tempore ad mortem Virgilii omnino numerantur. Secutus est Virgilius, ut in Bucolicis Theocritum, in Georgicis Hesiodum; ita in Aeneide Homerum, cuius Odysseam sex prioribus libris,Iliadem sex posterioribus, expressit, an etiam superavit? id vero ambigitur inter doctos. (verba 174)
Liber I:
Propositione et invocatione praemissis, narratio incipit a septimo Aeneae expeditionis anno, quo tempore, Troianis e Sicilia in Italiam solventibus, Iuno tempestatem excitat conciliato sibi Aeolo. Sedat tempestatem Neptunus. Naves Aeneae septem in portum Africae se recipiunt, reliquis alio disiectis. Venus apud Iovem de filii calamatate queritur. Solatur eam Iupiter, exposita Aeneae eiusque posteritatis futura felicitate. Mittitur Mercurius, qui Carthaginensium animos Troianis placabiles reddat. Venus habitu venatricis occurrit Aeneae, regionem cum Achate exploranti. Indicataque Didonis ac regionis conditione, utrumque nebula septum Carthaginem dimittit. Illic Aeneas, templum ingressus, primum in belli Troiani picturas incidit, deinde in Didonem, et in socios, quos fluctibus oppressos putaverat, Didone supplicantes. Dat se in conspectum Aeneas. A Regina benigne excipitur. Accersitur per Achatem Ascanius, cuius in locum dolo Veneris Cupido substituitur, ut Aeneae amorem Didone inspiret. Abeunt omnes in aulam ad convivium. (verba 135)
Liber II:
Narrat Didoni Aeneas Troiani excidii seriem; ea est eiusmodi. Graeci decennali bello paene fracti, dolo capere urbem constituunt. Fugam simulant; circa Tenedum insulam latent; equum relinquunt in castris, foetum intus militibus. Quo, per fraudem Sinonis, cui fidem mors Laocoontis faciebat, in urbem inducto. Noctu reserato eius utero Graeci erumpunt. Admissoque exercitu, Troiam ferro et igne populantur. Admonetur in somnis Aeneas ab Hectore, ut fuga sibi consulat. Aeneas mortem fugae praeferens, coacta manu, Graecos aliquot caedit. Sumptisque eorum armis, suorum telis fere obriutur. At vastata regia, Priamo Pyrrhi manu interfecto, Aeneas domum revertitur, Anchisae patri sacra Penatesque committit, suis eum imponit humeris; et cum Ascanio filio, Creusaque uxore, fugam arripit. Mox amissa inter eundum Creusa, iter ad eam quaerendam relegit. Occurrit mortuae uxoris umbra, monetque se a Cybele in Phrygia detineri. Redit ille in montem Idam, et cum sociis mari fugam parat.(verba 141)
Liber III:
Pergit Aeneas ennare Didoni casus suos, quorum altera pars hoc libro continetur, nempe navigatio. Aeneas incensa Troia, classe vidinti navium ad urbem Antandrum clam fabricata, defertur in Thracim. Ubi cum urbem conderet, territus prodigio caesi a Polymnestore rege Polydori, navigat in insulam Delum, consulturus oraculum Apollinis. A quo monitus ut antiquam matrem exquireret, Anchisae interpretatione Cretam esse insulam ratus, Troianae gentis originem, eo contendit, urbemque novam aedificat. At inde peste depulsus, monitus in somnis a Diis Penatibus, Italiam vera esse Troianorum cunabula, Italiam petit. In itinere actus tempestate in insulas Strophades, infestas habet Harpyias, quarum ex una audit se non prius in Italia fixurum sedes, quam fame coactus fuerit mensaas absumere. Hinc delatus ad Actium promontorium, ibi ludos celebrat. Tum in Epirum appulsus, Andromachen reperit, iam Heleni uxorem, et mortuo Pyrrho in Chaonia Epiri parte regnantem. Audit ab Heleno, rege eodem ac vate, sedem sibi a Diis in Italia paratam: eo loco, ubi suem albam inveniret triginta foetus enixam. Admonetur ab eodem, ne in proxima Italiae parte considat Graecorum metu, qui ventis eo disiecti fuerant; tum ne Siculum traiiciat fretum, metu Scyllae et Charybdis; sed deflexo ad occasum cursu Siciliam circumeat. Igitur relicta Epiro, Tarentum, quae in vicina Italiae ora est, et Siciliae partem Aetnae monti proximam praetervectus. Hinc supplicem recipit Achemenidem, socium Ulyssis, ab eoque de feritate Cyclopum edoctus, observatis omnibus Heleni praeceptis, tandem Deparnum, occidentalem Siciliae portum, obtinet, ubi moritur Anchises. Atque hinc media aestate solvens Aeneas in Italiam, tempestate in Africam eiicitur. Et hic finis est narrationis. (verba 250)
Liber IV:
Dido amores in Aenam suos Annae sorori aperit. Eiusque consilio animum adiicit ad nuptias Iuno, ut Aeneam ab Italia deducat, agit cum Venere de conciliandis inter utrumque nuptiis. Aeneas ac Dido venatum abeunt, subortaque Iunonis artibus tempestate, confugiunt in antrum. Ibidemque falsum illud infaustumque coniugium perficitur. Iarbas, Getulorum rex, Iovis Ammonis filius, Didonis procus, advenam sibi praeferri indignans, apud Iovemm graviter queritur. Iupiter, et eius precibus et fatis urtentibus adductus, Mercurium ad Aeneas mittit, qui eum abire in Italiam iubeat. Parat clam Aeneas omnia ad navigationem necessaria; quod suspicata Dido, precibus et lachrymis deterrere eum ab incepto, tum per se, tum per sororem conatur. Aeneas, iterum a Mercurio in somnis admonitus, nocte intempesta anchoras solvit. Dido doloris impatiens, extructam simulatione sacri magici pyram conscendens, ipso Aeneae gladio sibi vitam adimit. Unus hic e libris omnibus plurimum artis habet ac suavitatis, motusque animi tenerrimos quosque ac violentissimos; praesertim in octo Didonis orationibus, quibus:
I. Sorori amorem aperit, v. 9 II. Dissuadet Aeneae profectionem, v. 305 III. Eidem multa exprobrat, et multa comminatur, v. 365 IV. Sororem adhibet apud Aeneam conciliatricem, v. 416 V. Desperatis omnibus, specie sacri magici, moriendi consilium sorori dissimulat, v. 478 VI. Secum ipsa noctu varia consilia agitat, v. 534 VII. Fugientum Troianorum aspectu extremum furit, v. 590 VIII. Stricto ense sibi imminens in verba novissima erumpit, v. 651
Accusant Virgilium aliqui, quod ex Argonauticis Apollonii libro 4 multa decerpserit; quos damnat Scaliger: neque convenit argumentum, nisi hoc uno, quod hospitem hic Dido, illic Medea, suum ament. At nihil admodum, praeter comoparationes pauculas, inde excerptum est, qualia etiam nonnulla ex Calypsus et Ulyssis amoribus, Ody. lib. 5 tum ex Euripidis Medea et Hyppolyto, et Catulli carmine de Pelei nuptiis, excerpta sunt. (verba 283)
Liber V:
Aeneas, e Libya in Italiam navigans, deflectere in Siciliam vi tempestatis cogitur; ubi ab Aceste Troiano benevole exceptus; patri, quem illic superiore anno mors abstulerat, anniversarium celebrat sacrum, ludosque quattuor, cursum navalem, ac pedestrem, caestuum pugnam, sagittarum eiaculationem, quibus addit Ascanius equestrem decursum. Interim Troianae mulieres, Iunonis impulsu, hortatu Iridis, taedio navigationis, incendunt naves; quarum quattuor exuruntur, ceterae immissa a Iove pluvia servantur. Quare suadet Aenea Nautes, ut avecto secum iuvenum flore, senes ac mulieres i Sicilia relinquat. Firmat id consilium Anchises in somnis. Idemque suaded Aeneae ut appulsus in Italiam adeat Sibyllam; eaque duce descendat ad inferos, ubi posterorum seriem et eventus docebitur. Paret Aeneas patris monitis, et condita in Sicilia urbe Acesta, Neptuno per Venerem conciliato, solvit in Italiam; quo in curso Palinurus navis gubernator dormiens in mare excutitur. Delineatus est hic liber ad exemplum libri Iliad. 23 ubi ludi ab Achille ad tumulum Patrocli celebrantur. (verba 148)
Liber VI:
Reppulsus Aeneas in Italiam ad Cumas, petit antrum Sibylla Deiphobes. Dumque varia Phoebo in templo descripta contemplatur, iubetur victimas caedere. Peractisque sacrificiis, consulit Sibyllam de futuris eventibus, deque decensu ad inferos. Sibylla tria respondet: Bellum ab Italis instare gravissimum; ramum aureum, inventu perdifficilem, adeunti inferos parandum esse; denique unum ex amicis in litore mortem interim obisse. Redit Aeneas ad suos, mortuum Misenum reperit; huius extruendo rogo dum exciditur sylva, columbae, aves Veneris, ad auream arborem Aeneam deducunt. Hic igitur funere perfunctus, nocturnisque sacrificiis ad Avernum antrum inferorum numina veneratus, ad inferos Sibylla duce descendit. Vidit illic:
I. In vestibulo, monstra varia. II. In ripa fluviorum infernorum, umbras defunctorum aditum petentes; inque iis, Orontem, Palinurum. III. In ipso flumine, Charonia portitorem, quem, secum de aditu rixantem, aurei rami conspectu demulcet. IV. In limine, Cerberum, canem, quem sopit obiecta offa. V. Ultra limen, sedes varias, quas incolebant: Infantes Iniusta morte damnati Propria manu perempti Amantes, in quibus Dido Bellatores, inter quos Deiphobus, alique Troiani et Graeci duces VI. Ad sinistram, eminus carcerem vidit impiorum poenis destinatum, quem locum adire non possit; a Sibylla varia variorum supplicia edocetur, Gigantum, Salmonei, Lapitharum, Ixionis, Thesei, &c. VII. Ad dextram verso itinere, pervenit ad Elysios campos, ubi multos heroum nactus, a Musaeo de loci incolarumque conditione, deque Anchisa, certior factus; in ipsum Anchisen incidit. VIII. Anchises multa de animarum natura iuxta Pythagorae documenta praefatus, clarissimum quemque posterorum ad usque Augustum ei ostendit. IX. Denique perlustratis omnibus, per eburneam somni portam Aeneas ad suos revertitur, et e Cumano litore, ad Caietanum navigat. (verba 260)
Liber VII:
Aeneas e Cumano litore ad occidentem provectus, tumulata in Auruncorum litore Caieta nutrice sua praetergressus montem Circaeum, Circes habitatione et veneficiis infamem, ad ostia Tyberis appellitur. Tunc Latinus illinc Aboriginibus imperabat. Huic unica erat filia Lavinia, Fanni oracuis destinata externo marito, Amatae tamen matris voluntate promissa Turno Rutulorum regi. Mittit Aeneas oratores Laurentum, in urbem Latini regiam. Latinus Aeneam non modo in socium, sed, oraculi memor, in generum admittit. Interim Iuno, prosperis Troianorum rebus offensa, evocat Alecto ex inferis. Alecto promum Amatam Latini uxorem ita concitat, ut illa Bacchi sacra simulans filiam abscondat in montibus. Turnum deinde furiis iisdem agit in bellum; et Troianos Latinosque invicem committit, occiso per Ascanium cervo, qui Tyrrhei pastoris regii filiae erat in deliciis.. Omnibus bellum frementibus, Latinus unus obstitit; tamen Iunone ipsa belli portas aperiente, rem fatis permittere cogitur. Confluunt ad Turnum ex omnibus Italiae partibus auxilia: Mezentius, eiusque filius Lausus, cum Agyllinus; Catillus et Coraas, cum Tyburtinus; Caecullus cum Praenestinis; &c. (verba 158)
Liber VIII:
Turnus Venulum ad Diomedem mittit, ut eum ad belli societatem alliciat. Aeneas, Tyberini fluvii monitu, iter eodem consilio suscipit ad Evandrum, qui ex Arcadia profugus in Palation monte consederat. Evander, sacris Herculis tum intentus, Aeneam iisdem adhibet. Eorum originem edocet, victoriam scilicet Herculis de Caco, regionis illius insigni olim praedone. Tum Aeneam quadringentorum equitum subsidio iuvat. Iisdem Pallentem filium praeficit. Aeneam ad Tyrrhenos, expulso Mezentio, regem poscentes, cum certa regni auxiliique spe dimittit. Aeneas postridie parte altera copiarum secundo flumine ad suos remissa, cum altera Tyrrhenos adit. Interim Venus arma Aenea suo defert, a Vulcano fabricata: clypeum imprimis, in quo Aeneas res praeclare olim gerendas a Romanis posteris mira arte coelatas admiratur. Praecipuus eo in opere locus est Augusto, cuius egregiam de Antonio et Cleopatra Aegypti regina vectoriam, triplicemque triumphum fulgentius poeta describit. (verba 133)
Liber IX:
Aenea conquirendis auxiliis apud Arcadas ac Tuscos occupato, Turnus admonetur a Iunone per Iridem, ut in castrensia novae Troiae munimenta impetum faciat. Troianis, ex Aeneae praescripto non egredientibus ad pugnam, Turnus eorum naves, oppidi lateri admotas, parat incendere; sed illae, cum ex Idaeae sylvae materia fabricatae olim fuissent, Idaeae matris beneficio mutantur marinas in Nymphas. Tum nocte imminente, circa oppidum excubiae disponuntur. Interim Troiani, de revocando per nuntios Aenea soliciti, dum inter se consultant, Nisus et Euryalus, par nobile amicorum, ultro suscipiunt hanc provinciam. Laudati ab Ascanio, dimissique, caedem Rutulorum noctu magnam faciunt. Eorumque spoliis induti dum pergunt porro, a Latinis equitibus obviis occiduntur. Capita hastis affixa, et in castris erecta, agnoscuntur procul a Troianis, et ingentem in oppido luctum excitant, praesertim matris Euryali. Turnus oppugnationem mane instaurat. Ascanius Numanum insolentius illudentem, emissa e muris sagitta configit. Quo successu elati, Pandarus et Bitias portas recludunt, et Rutulos subeuntes magna strage propellunt. Turnus facto impetu tandem irrumpit, sed clausis portis, hostium multitudine circumventus, paulatim recedit in eam oppidi partem quam Tyberis alluebat, et ut erat armatus in flumen desiliens ad suos natatu revertitur. (verba 182)
Liber X:
Iupiter advocato Deorum concilio, frustra conatus Iunonem ac Venerem in concordiam adducere, de Troianorum Rutulorumque rebus inter se dissidentes. Pronunciat se neutrarum partium fore, sed fatis omnia permissurum. Rutuli ad oppugnandum, Troiani ad defendendum urbem redeunt. Aeneas, dies aliquot in Etruria commoratus, collectis inde auxiliis, ad suos redit, triginta navium classe auctus. Nymphas, e suis navibus eam in speciem paulo ante transformatas in itinere obvias habet. Ab iis de suorum periculo certior factus; sub primam lucem provectus in conspectum hostium, exercitum in litus exponit. Occurrunt Rutuli: commissoque gravi certamine, Pallas a Turno occiditur; cuius necem cum ulcisceretur Aeneas magna strage, et Ascanius eruptione facta copias paternis addiunxissit. Iuno Turnum praesenti periculo eripit, obiecta illi falsa Aeneae imagine; quam ille fugientem ad usque navem dum sequitur, retinaculis a Iunone ruptis, ad litora Ardeae proxima vi tempestatis abripitur. Mezentius pugnae pro Turno succedens, et filius Mezentii Lausus, ab Aenea occiduntur. (verba 148)
Liber XI:
Postera die victor Aeneas de spoliis Mezentii trophaeum Marti eregit. Pallantis mortui corpus magno apparatu ad Evandri urbem remittit, ubi summo patris luctu excipitur. Latini oratores duodecim dierum inducias ab Aenea obtinent, et interim uterque exercitus cadavera suorum supremis honoribus prosequitur. Venulus, e Diomedis urbe redux, nullum inde spem esse auxilii, Latinis refert. Latinus rex, ea spe destitutus, convocato concilio, legatos ad Aeneam de pacis conditionibus mittendos censit. Addit Drances huic regis sententiae multa in Turnum belli auctorem convitia; quae Turnus amare, sed animose refellit. Paratum se professus singulari cum Aenea certamine commune periculum redimere. Iis ita rixantibus nuntiatur, Troiani exercitus expeditos equites planis itineribus Laurento imminere, Aeneam cum reliquis copiis per loca montibus impedita eodem contendere. Turnus cognito Aeneae consilio suas etiam copias bifariam dividit. Equites sub Camilla et Messapo troianis equitibus opponit. Ipse cum ceteris montium angustias occupat, ut Aeneam opprimat insidiis. Diana mortem Camillae praevidens, cum eam impedire non possit, saletm ultione providet: dimissa e caelo Nympha Opi, quae percussorem illius interimat. Commisso equestri proelio Camilla ab Arunte occiditur, Aruns ab Opi. Camillae nece consternati Rutuli fugam arripiunt. Cuius calamitatis nuntio ad Turnum perlato, is relictis, quas insederat, angustiis, auxilio suorum accurrit. Eodem subsequitur Aeneas. Imminente iam nocte castra utrique ante urbem collocant. (verba 206)
Liber XII:
Fractis gemina pugna Latinis, Turnus cum Aenea singulari certamine dimicare statuit. Solemni sacramento conditiones certaminis foedusque a Latino, Aenea, Turnoque sancitur. Foedus a Iuturna, Turni sorore, Iunonis impulsu disturbatur. Primusque Tolumnius, falso augurio victoriam suis pollicitus, Troianos invadit. Aeneas sagitta vulneratus excedere cogitur e proelio, quo absente maximam stragem Turnus edit. Venus dictamno oherba vulnus Aeneae sanat. Is, refectis viribus, reversus ad pugnam Turnum nominatim vocat. Sed cum Iuturna, excusso Turni auriga Metisco, currum eius moderaretur, et ab Aeneae occursu detorqueret, ne congredi simul possent. Aeneas admoto ad urbis moenia exercitu, in propugnacula ignem coniicit. Hinc Amata, Turnum occisum rata, laqueo vitam sibi adimit. Turnus, ne urbs in hostium potestatem veniret, ad singulare certamen redit. Pugnant Aeneas et Turnus. Aeneas victor, cum Turni iugulo immineret, iamque ipsius precibus motus ad misericordiam deflecteret: viso in eius humeris Pallantis balteo, repente exardescit, hostemque interficit.
|
Staging
|
α β γ δ ε ζ η θ ι κ λ μ ν ξ ο π ρ σ ς τ υ φ χ ψ ω : -όσ, -ή, -όν
απ ανα αυτ ειν ο δε ει επι ευς ης και ουτος ους ων ον ια οι αι νω ιο ος λα
|
Koine Greek letters with diacriticals
|
|
present active participle
et non, neque, non etiam |
οὐδέ |
18
• |
Nouns: man; door; doorstep; garment; priest; both; day; bishop; ruler. Verbs: looking back; appoint; gaze; converse. Adjectives: famous/glorious; Other:
• aut ... aut; fortasse; saltem, sane. |
ἤ ... ἤ ἴσως γε |
• |
Nouns: Adjectives: Verbs: Other: |
• |
10
|
Nouns: student; teacher; geometry; servant; obol. Verbs: Adjectives: sweet; unpleasant; useful. Other: autem; ut. |
μαθητης, ὁ διδασκαλος γεωμετρια οβολον |
ηδυς, ηδεια, ηδυ αηδες = χρισιμος |
δε ὥστε |
• |
09
|
Nouns: man; ruler; mind; law. Verbs: necesse est; rule. Adjectives: happy/blessed. Other: semper; non solum ... sed etiam. |
ανηρ, ανδροσ αρχων, αρχοντοσ νους, νου νομος |
δει αρχω |
ευδαιμονος |
αει ου μονον ... αλλα και |
• Vir quidam epistolam scribit amico, qui obliviosus est, dicens "Audio te ad Athenas adire. Igitur volo te ferre mihi librum quem habet frater meus." Legit vir epistolam, sed non adit ad domum fratris sui, etsi [erat] in Athenis quinque dies, quia est obliviosus. Adveniens in suam terram dicit amico suo qui ei interrogat de epistola "Ubi est liber?" Nihil scio de epistola dicenti ferre librum."
|
Nouns: letter; day; nothing. Verbs: write; go to; read » know; arrive at; ask; bring. Adjectives: forgetful. Other: nothing[ly]. |
επιστολη ημερα
|
γραφω ειμι (ibo) ανα » γιγνωσκω ηκω ερωταω |
αμνημων = |
ουδεν |
• Vult ipse vir flumen transire. Et ascendit in navem. Sed amicus dicit "Cur manes super equo?" Sed ille vir dicit "Quoniam ego volo quam primum transire."
|
Nouns: river; boat. Verbs: wish; go onto; stay. Adjectives: Other: |
ποταμοσ πλοιον |
θυμεω » επι- ελαυνω μενω |
|
ταχιστα ως + superlative adverb τι |
• Quidam vir olim de scala discit ab amico. Non enim usque ad hoc scit quae scala (sit). Et amicus dicit ei "Scalam habet decem scamna. Sed ille "Estne, O amice, idem numerus num ego ascendo an descendo?"
|
Nouns: ladder; step/rung; number. Verbs: learn; know; say. Adjectives: ≠ Other: who/what; num ... an. |
κλιμαξ, ἡ βαθρον αριθμος |
μανθανω (οιδε) (φησι) |
|
τις / τι ειτε ... ειτε |
• Bona videtur fabula quam volo narrare de duobus militibus. Alius non formosus est. Unum enim oculum habet et non duos, et aliter indecor est propter inimicos. Sed alius, rusticus, dicit "Facies tua videtur foeda esse". Sed primus dicit "Ista facies quam detestaris, etsi non formosa, (tamen) non prava est. Inimici enim sub quibus tam patior nobiles sunt. Ego autem video faciem tuam formosam esse. Manifestum est quod tu (ipse) indignus es."
|
Nouns: soldier; eye; enemy; face. Verbs: seem/think; hate; suffer. Adjectives: other; boorish; hostile; other; disgusting; shameful; noble; clear. Other: etsi; ειμι (ibo); instead; |
στρατιωτης, -ου οφθαλμος πολεμιος προσωπον |
δοκω μισεω πασχω |
ετερ- αγροικ- αισχρ- φανερ- = |
καιπερ = |
• Meus amicus dicit quod in sua patria vir incolit qui non sapiens est. Nam equus eius moriturus est quoniam vir stultus neque herbam neque acanum sed tigna et saxa equo dat. Dicit autem "Necesse est equo discere tigna et saxa manducare." Si ita agit necesse est ei multos equos collegere, si paululum aureum habet.
|
Nouns: grass; thistle; stick; stone; necessity; gold. Verbs: live/dwell; am about to / hesitate; die; learn; eat; do/make; get/acquire. Adjectives: foolish; little bit. Other: q.q.q.; if. |
χιλος κριθη ξυλον λιθος αναγκη χρυςιος / χρυςιον
|
οικεω μελλω θνηνσκω μανθανω εσθιω ποιω λαμβαινω |
ανοντ- ολιγ-
|
οτι ει |
• Fur olim Philippo iudici dicit, O Philippe, fur habens equum meum abit. Et ille vir, quem habeo esse furtem, est Alexander. Et statim alius vir adest qui dicit "Alexander sum. Non veritatem dicit. Equus enim non sui sed Cyri. Et propudium dignum punitione quoniam fur est." Sed Philipos, audiens verbum virorum, putat ambo furtes esse et iudicat sic: "Necesse est furtem primum exire ab Macedonia et secundum sequeri primum."
|
Nouns: thief; judge; man; truth; punishment; word/speech; dictionary. Verbs: going away; think/consider; hear; judge; it is necessary; flee/leave; follow. Adjectives: worthy; both. Other: statim; ut; thusly. |
κλεπτης, ὁ κριτης, ὁ ανθρωπος αληθεια δικη λογος λεξικον |
απελαυνω νομιζω ακουω διακρινω δει φευγω διωκω |
αχι- αμφοτερ- |
ευθυς ως ωδε
|
• Est autem Stephano nutrix sapiens et diligens. Et diligit eum. Sed interdum malus est. Nutrix igitur plaudet caput eius. Et olim videt eum in via ubi equi et plaustra sunt. Vult igitur malum puerum castigare. Sed currit domum et eam ridet. Sed illa nutrix dicit "Non est infans in terra qui tam malus est."
|
Nouns: nurse; head; road; wagon; land. Verbs: strike; see; wish/desire; punish; run » away; laugh; say. Adjectives: wise; good; evil. Other: sed; interdum; igitur/ergo; olim; ubi; non. |
τροφος κεφαλη οδος, ἡ αμαζα, -ης χωρα
|
παιω οραω θελω / εθελω κολαζω τρεχω » απο- καταγελω λεγω |
σοφ- αγαφ- πονηρ- |
αλλα ενιοτε ουν ποτε που; / οπου οὐ, οὐκ, οὐχ |
• Habeo infantem quem diligo et Stephanum voco eum. Sed ille idiota est. Ascendit enim domum et equum. Et sic suos amicos terret. Saepe vexat parvulam sororem. Vocamus sororem Helenam.
|
Nouns: child; house; horse; friend; brother, sister. Verbs: have » provide; be/exist; love; call/name; go » up, over, down; frighten; annoy. Adjectives: empty-headed; good / bad; small. Other: et / vel; sed / sed ille; nam/enim; ita/sic; saepe. |
παιδιον οικια ιππος, ὁ, ἡ φιλος / φιλη αδελφος / αδελφη
|
εχω » παρ- εἶναι φιλω καλω βαινω » ανα-, δια-, κατα- φοβω λυπω |
κουφονους καλ- / κακ- μικρ-
|
και / η δε / ὁ δε / οἱ δε γαρ ουτω / ουτως πολλακις |
00
• ≠ |