|
|
|
Catholic
Issues
Ecclesiastical
Latin Gospel
Canticles
Like the Our Father and Glory
Be, the Gospel Canticles prayed during the Liturgy of the Hours are
invariable throughout the liturgical year, and thus they lend themselves, both devotionally and educationally, to being prayed in Latin. The Latin texts of the
Canticles for Morning Prayer, Evening Prayer, and Night Prayer, as drawn from
the Neo-Vulgate, are as follows:
|
Canticle
of Zachariah (Morning Prayer)
Benedictus
Dominus, Deus Israel,
quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae, et erexit cornu salutis
nobis in domo David pueri sui, sicut locutus est per os sanctorum, qui a
saeculo sunt, prophetarum eius, salutem ex inimicis nostris
et
de manu omnium, qui oderunt nos, ad faciendam misericordiam cum patribus
nostris, et memorari testamenti sui sancti, iusiurandum, quod iuravit ad
Abraham patrem nostrum, daturum se nobis, ut sine timore, de manu
inimicorum liberati, serviamus illi, in sanctitate et iustitia coram
ipso omnibus diebus nostris. Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis:
praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius, ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum
eorum, per viscera
misericordiae Dei nostri, in quibus visitabit nos oriens ex alto, illuminare his,
qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad
dirigendos pedes nostros in viam pacis.
|
|
Canticle
of Mary (Evening Prayer)
Magnificat
anima mea Dominum,
et exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo, quia respexit
humilitatem ancillae suae. Ecce enim ex hoc beatam me
dicent omnes generationes,
quia fecit mihi magna, qui potens est,et sanctum nomen eius, et
misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo,
dispersit superbos mente cordis sui;
deposuit
potentes de sede et exaltavit humiles; esurientes
implevit bonis et divites dimisit inanes. Suscepit
Israel puerum suum,
recordatus misericordiae,
sicut locutus est ad patres nostros,
Abraham
et semeni eius in saecula.
|
|
Canticle
of Simeon (Night Prayer)
Nunc
dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace,
quia
viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium
populorum, lumen
ad revelationem gentium et gloriam plebis
tuae Israel. |
|