CanonLaw.info

 

Canon Law
Liturgy
   Documentation
Catholic Issues
   Articles/Reviews
   Latin & Greek
   Other
Personal

 

This website is best

viewed 1152 x 864

Edward Peters

 

Updated

26 Aug 2011

 

Benedic, Domine, nos, haec et tua dona, quae de tua largitate sumus sumpturi. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

 

 

Catholic Issues Ecclesiastical Latin Latin Rosary Prayers


 

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

 

Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae. Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus, descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam aeternam. Amen.

 

Pater Noster, qui es in caelis: sanctificetur nomen tuum; adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra. Panem nostrum quotidianum [or supersubstantialem] da nobis hodie; et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; et ne nos inducas in tentationem; sed libera nos a Malo.

 

Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Jesus.* Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae. Amen.

 

   * One may insert here the following phrases as an aid in meditating on the mysteries:

 

Joyous mysteries

 

1. Quem, Virgo, concepisti.

2. Quem visitando Elisabeth portasti.

3. Quem, Virgo, genuisti.

4. Quem in templo praesentasti.

5. Quem in templo invenisti.

Sorrowful mysteries

 

1. Qui pro nobis sanguinem sudavit.

2. Qui pro nobis flagellatus est.

3. Qui pro nobis spinis coronatus est.

4. Qui pro nobis crucem baiulavit.

5. Qui pro nobis crucifixus est.

 

Luimnous mysteries

 

1. Qui apud Iordanem baptizatus est.

2. Qui ipsum revelavit apud Canense matrimonium.

3. Qui Regnum Dei annuntiavit.

4. Qui transfiguratus est.

5. Qui Eucharistiam instituit.

Glorious mysteries

 

1. Qui resurrexit a mortuis.

2. Qui in caelum ascendit.

3. Qui Spiritum Sanctum misit.

4. Qui te assumpsit.

5. Qui te in caelis coronavit.

 

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto; sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

 

O Jesu mi, dimitte nobis peccata nostra. A flammis infernis libera nos, et duc animas omnes ad caelum, maxime ipsos qui misericordiae tuae necessitatem habent.

 

Salve, Regina, mater misericordiae: vita, dulcedo, et spes nostra, salve. Ad te clamamus exsules filii Hevae. Ad te suspiramus, gementes et flentes in hac lacrimarum valle. Eia, ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte. Et Iesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exsilium ostende. O clemens, O pia, O dulcis Virgo Maria. Amen.

 

Ora pro nobis, sancta Dei Genetrix. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

 

Deus, cuius Unigeniti per vitam, mortem et resurrectionem suam nobis salutis aeternae praemia comparavit, concede, quaesumus: ut haec mysteria sacratissimo beatae Mariae Virginis Rosario recolentes, et imitemur quod continent, et quod promittunt assequamur. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.

 


Top || Home || Canon Law || Liturgy & Sacraments || Catholic Issues || Personal