Dr. Edward Peters

CanonLaw.info

(Mostly Medieval) Latin Texts & Resources

1 mar 2026


Overview

This page consists of (mostly medieval) Latin texts a/o links thereto, along with a few other passages and items of interest.

 

 

TCL, Home

Quick links

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

Scripture

 • Vulgate & New Vulgate, here.

 • Psalmus 50/51, here.

 • Gospel canticles, here.

 • Prologue of John, here.

 • Beatus Ioanes, here.

 • In anno primo, here.

 

Stories

 • Fuit quidam comes, here.

 • Elephans, here.

 • Cum igitur [Franciscus], here.

 • De quodam alio, here.

 • Audivi quod quidam, here.

 • Abelardia, here.

 

Symbola & Catechisms

 • Athanasian Creed, here.

 • De Summa Trinitate, here.

Authors 

 • Odo, De antilope, here.

 • Odo, Tortuca, here.

 • Odo, Quoddam animal, here.

 • Odo, Mures inierunt, here.

 • James of Vitry, here.

 • Hugh of St. Victor, here.

 • Thomas Aquinas, here.

 • Thomas à Kempis, here.

 • Hevenesi, Scintillae, here.

 • C S Lewis, here.

 

Liturgical & devotional

 • Missa solemnis, here.

 • Auctoritate, here.

 • Rosary prayers, here.

 • Daily prayers, here.

 

Songs

 • Regina coeli, here.

 • Gaudeamus, here.

 • Ave verum, here.

Canonistics

 • Codified law, here.

  Dictatus papae, here

 • Bartocetti, here.

 • Quaesitum est, here.

 • Constitutione, here.

 • Rescript, here.

 

Other

 • Cato the Elder, here.

  Pliny, Ridebis, here.

 • Ruaeus - Aeneid, here.

 • Bede trans. of Caedmon, here.

 • Bayeux panel, here.

  Bernard, Impunitas, here.

  Certificate of ordination, here.

  Certificate for relic, here.

 • John Paul II, Libenter, here.

 • Camino, here.

  Couplets, here.

 • Thoughts, here.

Text resources

 • Aaron Godfrey (1929-2020), Mediaeval Mosaic: a Book of Medieval Latin Readings (Bolchazy, 2003) 282 pp.

 • Karl Harrington (1861-1953), Medieval Latin (Allyn & Bacon, 1925) 698 pp. On-line, here.

 • Charles Beeson (1870-1949), A Primer of Medieval Latin (Scott & Foresman, 1925) 389 pp. On-line, here.

 • F. Mantello & A. Rigg, eds., Medieval Latin: An Introduction and Bibliographic Guide (CUA, 1996) 774 pp.

Reading &

composition resources

  Ritchie, Fabulae Faciles, text here, Noe LPD parsing, here.

  Ritchie, Prose Composition, text here or here. Summary Overhead, here.

  Ritchie, Imitative, text here.

 • Appleton & Jones, Puer Romanus, text here or here.


 

 

 Scripture

 

 

Top

Per evangelica dicta deleantur nostra delicta. Amen.

Evangelica lectio sit nobis salus et protectio. Amen.

Verba sancti Evangelii doceat nos Christus, Filius Dei. Amen.

 

 Biblia Vulgata (Biblegateway), here.

 

 Codex Amiatinus (c. 700), here.

 Other Vulgate manuscripts info, here.

 

Biblia Nova Vulgata, here.

 

 John Paul II, Scriptuarum thesaurus (1979), here.


 

 

Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 

 • PSALMUS LI (L), quem oravit Thomas More immediate suam ante executionem.

 

 03. Miserere mei, Deus, secundum misericordiam tuam; et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. 04. Amplius lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me.

 

 05. Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper.

 

 06. Tibi, tibi soli peccavi et malum coram te feci, ut justus inveniaris in sententia tua et aequus in iudicio tuo.

 

 07. Ecce enim in iniquitate generatus sum, et in peccato concepit me mater mea.

 

 08. Ecce enim veritatem in corde dilexisti et in occulto sapientiam manifestasti mihi.

 

 09. Asperges me hyssopo et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor. 10. Audire me facies gaudium et lætitiam, et exsultabunt ossa, quae contrivisti.

 

 11. Averte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele. 12. Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum firmum innova in visceribus meis.

 

 13. Ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. 14. Redde mihi lætitiam salutaris tui et spiritu promptissimo confirma me.

 

 15. Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. 16. Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ, et exsultabit lingua mea justitiam tuam.

 

 17. Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. 18. Non enim sacrificio delectaris; holocaustum, si offeram, non placebit. 19. Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.

 

 20. Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut ædificentur muri Jerusalem. 21. Tunc acceptabis sacrificium justitiæ, oblationes et holocausta; tunc imponent super altare tuum vitulos.


 

 

Top

 

 Gospel canticles.

 

  Benedictus Dominus, Deus Israël, quia visitavit et fecit redemptionem plebi suæ, et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui, sicut locutus est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum eius, salutem ex inimicis nostris et de manu omnium, qui oderunt nos, ad faciendam misericordiam cum patribus nostris, et memorari testamenti sui sancti, iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis, ut sine timore, de manu inimicorum liberati, serviamus illi, in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris. Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis: præibis enim ante faciem Domini parare vias eius, ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum, per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitabit nos oriens ex alto, illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. (verba 136)

 

  Magnificat anima mea Dominum, et exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo, quia respexit humilitatem ancillae suae. Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, quia fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius, et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum. Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui; deposuit potentes de sede et exaltavit humiles; esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes. Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae, sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in saecula. (verba 88)

 

  Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum, lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel. (verba 31)


 

 

Top

 

112

 

  Prologus Ioannis.

 

 In principio erat verbum, et verbum erat apud deum, et deus erat verbum. hoc erat in principio apud deum. omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est: in ipso vita erat, et vita erat lux hominum: et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. fuit homo missus a deo, cui nomen erat loannes. hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. erat lux vera, quae illuminat omnem hominem veniens in hunc mundum. in mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

01. In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum.

 

02. Hoc erat in principio apud Deum.

 

03. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est.

 

04. in ipso vita erat, et vita erat lux hominum.

 

05. et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.

 

06. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Iohannes;

 

 

07. hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.

 

08. Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.

 

09. Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem, veniens in mundum.

 

10. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.

 

11. In propria venit, et sui eum non receperunt.

 

12. Quotquot autem acceperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius,

 

13. qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.

 

14. Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis.

 

01. Ἐν ἀρχῇ ἦν ὁ λόγος, καὶ ὁ λόγος ἦν πρὸς τὸν θεόν, καὶ θεὸς ἦν ὁ λόγος.

 

02. οὗτος ἦν ἐν ἀρχῇ πρὸς τὸν θεόν.

 

03. πάντα δι’ αὐτοῦ ἐγένετο, καὶ χωρὶς αὐτοῦ ἐγένετο οὐδὲ ἕν ὃ γέγονεν

 

04. ἐν αὐτῷ ζωὴ ἦν, καὶ ἡ ζωὴ ἦν τὸ φῶς τῶν ἀνθρώπων·

 

05. καὶ τὸ φῶς ἐν τῇ σκοτίᾳ φαίνει, καὶ ἡ σκοτία αὐτὸ οὐ κατέλαβεν.

 

06. Ἐγένετο ἄνθρωπος, ἀπεσταλμένος παρὰ θεοῦ, ὄνομα αὐτῷ Ἰωάννης·

 

07. οὗτος ἦλθεν εἰς μαρτυρίαν ἵνα μαρτυρήσῃ περὶ τοῦ φωτός, ἵνα πάντες πιστεύσωσιν δι’ αὐτοῦ.

 

08. οὐκ ἦν ἐκεῖνος τὸ φῶς, ἀλλ’ ἵνα μαρτυρήσῃ περὶ τοῦ φωτός.

 

09. Ἦν τὸ φῶς τὸ ἀληθινόν, ὃ φωτίζει πάντα ἄνθρωπον, ἐρχόμενον εἰς τὸν κόσμον.

 

10. ἐν τῷ κόσμῳ ἦν, καὶ ὁ κόσμος δι’ αὐτοῦ ἐγένετο, καὶ ὁ κόσμος αὐτὸν οὐκ ἔγνω.

 

11. εἰς τὰ ἴδια ἦλθεν, καὶ οἱ ἴδιοι αὐτὸν οὐ παρέλαβον.

 

12. ὅσοι δὲ ἔλαβον αὐτόν, ἔδωκεν αὐτοῖς ἐξουσίαν τέκνα θεοῦ γενέσθαι, τοῖς πιστεύουσιν εἰς τὸ ὄνομα αὐτοῦ,

 

13. οἳ οὐκ ἐξ αἱμάτων οὐδὲ ἐκ θελήματος σαρκὸς οὐδὲ ἐκ θελήματος ἀνδρὸς ἀλλ’ ἐκ θεοῦ ἐγεννήθησαν.

 

14. Καὶ ὁ λόγος σὰρξ ἐγένετο καὶ ἐσκήνωσεν ἐν ἡμῖν, καὶ ἐθεασάμεθα τὴν δόξαν αὐτοῦ, δόξαν ὡς μονογενοῦς παρὰ πατρός, πλήρης χάριτος καὶ ἀληθείας.


 

 

Top

 

77

 

 

 Beatus Joannes Evangelista cum Ephesi moraretur usque ad ultimam senectutem, et vix inter discipulorum manus ad Ecclesiam deferrertur nec posset in plura vocem verba contexere, nihil aliud per singulas solebat proferre collectas nisi hoc: Filioli diligite alterutrum! Filioli diligite alterutrum! Tandem discipuli et fratres qui aderant taedio affecti quod eadem semper audirent dixerunt ei: Magister quare semper hoc sermonem loqueris et nunquam alium? Qui respondit dignam Joanne sententiam: Quia praeceptum Domini est et si solum fiat sufficit! ... (Incident as related by S. Jerome).


 

 

Top

 

146

 

 

 In anno primo Cyri Regis Persarum (ut compleretur verbum Domini quod ex ore prophetae Ieremiahae venit), Dominus inspiravit spiritum Cyri Regis Persarum: et magnus rex emisit edictum suum in omni regno suo, etiam per scripturas, dicens: “Hæc dicit Cyrus Rex Persarum: Dominus Deus cæli dedit mihi omnia regna terræ, et Ipse præcepit mihi ut ædificarem domum Ei in Jerusalem, quæ est in Judæa. Quis est in vobis de universo populo Ejus? Sit Deus illius cum ipso! Et ascendat nunc in Jerusalem, quæ est in Judæa, et ædificet domum Domini Dei Israel: Ipse est Deus, Qui in Jerusalem est! Et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant, adjuventur a viris de loco suo argento, et auro, et substantia, et pecore. Et principes surrexerunt de Juda et Benjamin, et sacerdotes, et Levitæ, et omnis cujus Deus suscitavit spiritum, ut ascenderent ad ædificandum templum Domini, quod est in Jerusalem.”  ... Jerome? 


 

 

 Stories

 

 Top

 

108

 

 Fuit quidam comes Imperatoris qui sedebat in domo sua et habebat quendam parvulum natum, et iacebat coram eo et non erat in domo alius preter eum. Misit autem Cesar et vocavit eum. Ille vero surrexit et ivit ad eum et reliquid cum infante canem, venatorem sagacem, inferius, qui canis iacebat iuxta puerum. Et ecce serpens affuit et insurrexit in puerum. Cucurrit canis et presit serpentem et obviavit supradicto domino. Os autem canis plenum erat sanguine. Comes ille videns hec timuit propter filium et evanginato gladio interfecit canem. Et vadens domum reperit puerum iacentem et serpentem mortuum iuxta eum, et vidit quod sine causa peremit canem et penituit facti. (108) ... K. Pomeroy, ed., Medieval Latin (1925) at 469. • Info, here.


 

 

 Top

 

52

 

Elephans, cum dormit, ad arborem se applicat. Et venatores, cum aliter eum non captare possint, illam arborem sic incidunt ut elephans more solito dormiens illam frangat et cadat. Ille surgere non potest et sic a venatoribus captatur. Sed ego nescio. Elephantem dormientem in rete video, et non in arbore. Quid putatis, discipuli?


 

 

Top

 

280

 

 

Audio file, here.

 Cum igitur [Franciscus] appropinquaret Bevanio, ad quendam locum devenit in quo diversi generis avium maxima multitude convenerat; quas cum sanctus Dei vidisset, alacriter cucurrit ad locum et eas velut rationis participes salutavit. Omnibus vera expectantibus et convertentibus se ad eum, ita ut quae in arbustis erant, inclinantibus capitibus, cum appropinquaret ad eas, insolito modo in ipsum intenderent, usque ad eas accessit et omnes ut verbum Dei audirent sollicite admonuit, dicens: “Fratres mei volucres, multum debetis laudare creatorem vestrum, qui plumis vos induit, et pennas tribuit ad volandum, puritatem concessit aeris, et sine vestra sollicitudine vos gubernat.” Cum autem eis haec et his similia loqueretur, aviculae modo mirabili gestientes coeperunt extendere colla, protendere alas, aperire rostra, et ilium attente respicere. Ipse vero cum spiritus fervore mirando per medium ipsarum transiens, tunica contingebat easdem; nec tamen de loco aliqua mota est donec, signo crucis facto et licentia data, cum benedictione viri Dei omnes simul avolarunt. Haec omnia contuebantur socii, expectantes in via. Ad quos reversus vir simplex et purus, pro eo quod hactenus avibus non praedicaverat coepit se de neglegentia inculpare.

 

Exinde praedicando per loca vicina procedens, venit ad s castrum quoddam, nomine Alvianum, ubi congregate populo et indicto silentio, propter hirundines nidificantes in eodem loco magnisque garritibus perstrepentes, audiri vix poterat. Quas vir Dei, omnibus audientibus, allocutus est, dicens: “Sorores meae hirundines, iam tempus est ut loquar et ego, quia vos usque modo satis dixistis; audite verbum Dei, tenentes silentium, donec sermo Dei compleatur.” At illae, tamquam intellectus capaces, subito tacuerunt nec fuerunt motae de loco donec fuit omnis praedicatio consummata. Omnes igitur qui viderunt, stupore repleti glorificaverunt Deum. Istius miraculi fama circumquaque diffusa multos ad sancti reverentiam et fidei devotionem accendit. ... Thomas of Celano, in Beeson’s Medieval Primer, 274-275. Info, here.


 

 

Top

 

45

 

 De quodam alio audivi, qui habebat arborem in horto suo, in qua duae eius uxores suspenderant semetipsas. Cui quidam eius vicinus ait quod Valde fortunata est arbor illa et bonum omen habet. Habeo autem uxorem pessimam. Rogo te, da mihi surculum ex ea ut plantem in horto meo. ... Beeson’s Medieval Primer, 54. Info, here.


 

 

Top

 

245

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

Audivi quod quidam praelatus in Francia optimum equum habebat; frater autem eius miles valde desiderabat ipsum, ut uteretur illo in torneamentis, et nullo modo potuit obtinere. Tandem cum multis precibus obtinuit quod frater eius tribus diebus equum sibi commodaret. Et accedens ad quendam capellanum dicti praelati coepit diligenter inquirere cuiusmodi verba frater eius, dum equitaret, diceret frequentius. At ille coepit cogitare et respondit: “Domimus meus equitando dicit horas suas nec video aliquod verbum quod frequentius dicat quam illud quod dicit in principio cuiuslibet horae, id est: “Deus in adiutorium meum intende.” Tunc miles ille coepit equum sibi accomodatum equitare et frequenter dicens verba praedicta, quotiens dicebat, fortiter cum calcaribus equum pungebat et ita in triduo illo equum instruxit ut, quotienscumque dicebat: “Deus in adiutorium meum intende.” Equus timens calcaria, licet non pungeretur, magnos saltus dabat et impetuose currens vix poterat retineri. Postmodum, cum praelatus ille equum equitaret, frater eius comitabatur eum ut videret finem. Cum autem praelatus diceret: “Deus in adiutorium meum intende,” equus coepit magnos saltus dare et currere ita quod fere deiecit sessorem. Cum autem pluries hoc fecisset dixit miles: “Domine, iste equus non competit vobis, vos enim gravis persona estis et si forte caderetis, multum laedi possetis.” Tunc praelatus valde tristis effectus ait: “Equus iste composito gradu valde suaviter me ferre solebat, nunc autem—nescio quomodo istud accidit illi—doleo quod equum bonum amisi, sed ex quo ita est, accipe illum; magis autem competit militibus quam praelatis.” Et ita equum optatum obtinuit. ... Beeson’s Medieval Primer, 48-49. Info here. 


 

 

Top

 

229

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 Abelardia

 

Audivi quod rex Franciae valde commotus fuerat et iratus contra praecipuum magistrum Petrum Baalardum, qui Parisius legebat, et prohibuit ei ne de cetero legeret in terra sua. Ipse vero ascendit super arborem praeminentem prope civitatem Parisiensem, et omnes scholares Parisienses secuti sunt eum audientes sub arbore magistri sui lectiones. Cum autem rex quadam die de palatio suo videret multitudinem scholarium sub arbore residentium, quaesivit quid hoc esset, et dictum est ei quod clerici erant, qui magistrum Petrum audiebant. Ille vero valde iratus fecit magistrum ad se venire et dixit ei: "Quomodo ita audax fuisti quod contra prohibitionem meam in terra mea legisti?" Cui ille: "Domine, non legi post prohibitionem vestram in terra vestra, verum tamen legi in aere." Tunc rex inhibuit ei ne in terra sua vel in aere suo doceret. At ille intravit in naviculam et de navicula docebat turbas discipulorum. Cumque rex quadam die videret scholares in ripa fluminis residentes, quaesivit quid hoc esset, et dictum est ei quod magister Petrus in loco illo scolas regebat, et cum magna indignatione fecit eum vocari et dixit ei: "Nonne tibi inhibueram ne legeres in terra mea vel in aere?" Et illo respondente: "Nec in terra tua nec in aere legi, sed in aqua tua," rex subridens et mansuetudinem iram convertans ait: "Vicisti me, magister; de cetero, ubicumque volueris, tam in terra mea, quam in aere vel in aqua, lege."

 

  Abelard's Expositio orationis dominicae (available at Harvard's Minge, vol. 178, coll. 611-618). See also Wiki: Abelard and Catholic Encyclopedia: Abelard.


 

 

 Symbola & Catechisms

 

 

Top

 

484

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 Athanasian Creed (early-to-mid 6th century)

 

Quicumque vult salvus esse ante omnia opus est, ut teneat catholicam fidem: Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit, absque dubio in aeternum peribit. Fides autem catholica haec est: ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate veneremur. Neque confundentes personas, neque substantiam separantes. Alia est enim persona Patris, alia Filii, alia Spiritus Sancti: Sed Patris, et Fili, et Spiritus Sancti una est divinitas, aequalis gloria, coaeterna maiestas. Qualis Pater, talis Filius, talis Spiritus Sanctus. Increatus Pater, increatus Filius, increatus Spiritus Sanctus. Immensus Pater, immensus Filius, immensus Spiritus Sanctus. Aeternus Pater, aeternus Filius, aeternus Spiritus Sanctus. Et tamen non tres aeterni, sed unus aeternus. Sicut non tres increati, nec tres immensi, sed unus increatus, et unus immensus. Similiter omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus Sanctus. Et tamen non tres omnipotentes, sed unus omnipotens. Ita Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus. Et tamen non tres dii, sed unus est Deus. Ita Dominus Pater, Dominus Filius, Dominus Spiritus Sanctus. Et tamen non tres Domini, sed unus est Dominus.

 

 Quia, sicut singillatim unamquamque personam Deum ac Dominum confiteri christiana veritate compellimur: ita tres Deos aut Dominos dicere catholica religione prohibemur. Pater a nullo est factus: nec creatus, nec genitus. Filius a Patre solo est: non factus, nec creatus, sed genitus. Spiritus Sanctus a Patre et Filio: non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens. Unus ergo Pater, non tres Patres: unus Filius, non tres Filii: unus Spiritus Sanctus, non tres Spiritus Sancti. Et in hac Trinitate nihil prius aut posterius, nihil maius aut minus: sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales. Ita ut per omnia, sicut iam supra dictum est, et unitas in Trinitate, et Trinitas in unitate veneranda sit. Qui vult ergo salvus esse, ita de Trinitate sentiat.

 

 Sed necessarium est ad aeternam salutem, ut incarnationem quoque Domini nostri Iesu Christi fideliter credat. Est ergo fides recta ut credamus et confiteamur, quia Dominus noster Iesus Christus, Dei Filius, Deus et homo est. Deus est ex substantia Patris ante saecula genitus: et homo est ex substantia matris in saeculo natus. Perfectus Deus, perfectus homo: ex anima rationali et humana carne subsistens. Aequalis Patri secundum divinitatem: minor Patre secundum humanitatem. Qui licet Deus sit et homo, non duo tamen, sed unus est Christus. Unus autem non conversione divinitatis in carnem, sed assumptione humanitatis in Deum. Unus omnino, non confusione substantiae, sed unitate personae. Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo: ita Deus et homo unus est Christus. Qui passus est pro salute nostra: descendit ad inferos: tertia die resurrexit a mortuis. Ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis: inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Ad cuius adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis: et reddituri sunt de factis propriis rationem. Et qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam: qui vero mala, in ignem aeternum. Haec est fides catholica, quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit. Amen. ... Dr. David Noe, LPD analysis of Athanasian Creed, here.


 

 

Top

 

229

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 De Summa Trinitate et Fide Catholica (Lateran IV)

 

 Firmiter credimus et simpliciter confitemur, quod unus solus est verus Deus, aeternus, immensus et incommutabilis, incomprehensibilis, omnipotens et ineffabilis, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus: tres quidem personae, sed una essentia, substantia seu natura simplex omnino; Pater a nullo, Filius autem a Patre solo, ac Spiritus sanctus pariter ab utroque, absque initio, semper ac sine fine; Pater generans, Filius nascens, et Spiritus sanctus procedens; consubstantiales, et coaequales, et coomnipotentes, et coaeterni; unum universorum principium; creator omnium visibilium et invisibilium, spiritualium et corporalium; qui sua omnipotenti virtute simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam spiritualem et corporalem, angelicam videlicet et mundanam, ac deinde humanam, quasi communem ex spiritu et corpore constitutam. Diabolus enim et alii daemones a Deo quidem natura creati sunt boni; sed ipsi per se facti sunt mali. Homo vero diaboli suggestione peccavit. …

 

 Una vero est fidelium universalis ecclesia, extra quam nullus omnino salvatur, in qua idem ipse sacerdos est sacrificium Iesus Christus, cuius corpus et sanguis in sacramento altaris sub speciebus panis et vini veraciter continentur, transsubstantiatis pane in corpus et vino in sanguinem potestate divina. … Et hoc utique sacramentum nemo potest conficere, nisi sacerdos, qui rite fuerit ordinatus, secundum claves ecclesiae, quas ipse concessit Apostolis eorumque successoribus Iesus Christus. … Non solum autem virgines et continentes, verum etiam coniugati per fidem rectam et operationem bonam placentes Deo ad aeternam merentur beatitudinem pervenire.


 

 

Top

 • Pietro Gasparri (Italian prelate, 1850-1934), Catechismus Catholicus [1930], 6th ed., (Typis Polyglottis Vaticanis, 1931) 486 pp.

 

 • Paul VI, hom. Sollemni hac liturgia [Credo of the People of God] (30 jun 1968), AAS 60 (1968) 433-466, text here.

 

 • Catechism of the Catholic Church (19992/1997), Latin text here.


 

 

 Authors

 

 

Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 

Odo de Cerinton, Narrationes, ( † 1247), info here.

 

 De Antilope. Animal est quod vocatur antilops; quod cum virgultis ludit cum cornibus, tandem cornua eius implicantur cum virgultis quod non potest ea extrahere et tunc incipit clamare; quo audito veniunt venatores et interficiunt eum. Mistice. Sic contigit quod plerique delectati sunt et ludunt cum negotiis huius mundi et sic in eisdem implicantur quod evelli non possunt et sic a venatoribus, id est a daemonibus, capiuntur et interficiuntur. (68)

 

 

 • Tortuca, manens in locis humidis et imis, rogavit aquilam quod portaret eam in altum. Desiderat enim videre montes, et colles, et nemora. Aquila acquievit et tortucam in altum portavit, dixitque ei: “Vides iam quae numquam vidisti.” Dixit tortuca, “Bene video, sed nunc mallem tamen esse in foramine meo!” Aquila dimisit eam cadere et cadens fracta est. Mistice. Ita contingit aliquando quod aliquis, vivens in paupere tecto, desiderat ascendere super pennas ventorum et volare. Rogat aquilam, id est diabolum, quod aliquo modo eum exaltet. Assumit munera et dat ea ut promoveatur, et sic per simoniam ascendit ad dignitatis altitudinem; et sic diabolus portat ipsum; sed quandoque, talis in se reversus, intellegit statum suum periculosum, et mallet esse in paupere tecto quam in dignitatis periculo. Sed diabolus, aliquando vitae suae terminum anticipans, subita morte eum perimit, et sic eum in puteum inferni ruit, ubi totus confringitur. Unde dicitur quod Sic est cum stultus scandit pernicibus alis: Incidit a scalis in loca plena malis. (161)

 

 

Quoddam animal dicitur hydrus, cuius natura est se involvere luto, ut melius posset labi. Tandem in os crocodili, quando dormit, intrat et sic, ventrem eius ingrediens, cor eius mordet et sic crocodilium interimit. Mystice. Hydrus significat filium Dei, qui assumpsit lutum nostrae carnis ut facilius laberetur in os diaboli, et sic, ventrem eius ingrediens et cor eius mordens, ipsum interficit. (60)

 

 

Mures inierunt consilium qualiter a cato se praemunire possent et ait quædam sapientior cæteris quod Ligetur campana in caudam cati, tunc poterimus præcavere ipsum et audire quocunque perrexerit, et sic ejus insidias evitare. Placuit omnibus consilium hoc, et ait una quod Quæ igitur est inter nos tanta armata audacia, ut in caudam cati liget campanam? Respondit una mus quod Certe non egomet. Respondit alia quod Certe non ego audeo pro toto mundo ipsum catum appropinquare. Mystice. Sic plerumque contigit quod clerici, monachi, et subditi insurgunt contra praelatum suum dicentes quod Utinam esset talis amotus et alium praelatum haberemus. Placet istud consilium omnibus. Tandem inter se dicunt quod Quis apponet se contra eum? Quis accusabit eum? Tunc omnes et singuli, sibi timentes, dicunt quod Non ego certe, nec ego. Et sic subditi praelatos vivere permittunt. (134)


 

 

Top

 

134

 

 

 James of Vitry († 1240), Sermones, info here.

 

 De pellicano dicit David in psalmo ci: “Similis factus sum pellicano in solitudine.” Physiologus dicit de eo quod nimis amans sit filios suos. Cum autem genuerit natos et coeperint crescere, percutientes lacerant parentes suos in faciem. Illi autem repercutiendo occidunt filios suos. Tertia autem die mater eorum percutiens costam suam aperit latus suum et infundit sanguinem super corpora mortuorum, sicque cruore ipsius sanantur resuscitati pulli. Ita et Dominus noster Iesus Christus per Isaiam prophetam dicit: “Filios genui et exaltavi; ipsi autem me spreverunt.” Nos igitur auctor et conditor noster omnipotens Deus creavit et cum non essemus fecit nos ut essemus. Nos vero e contrario percussimus eum cum in conspectu eius potius creaturae servivimus quam creatori. Idcirco in crucem ascendere dignatus est percussoque latere eius exivit sanguis et aqua in salutem nostrum et vitam aeternam.


 

 

Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

Hugh of St. Victor

 

 Hugh of St. Victor (1096-1141), Dogmatica, De Sacramentis, Liber I, Pars Septima: De lapsu primi hominis [c. 1134], in Minge, Patrologiae Latinae 176: 287 (1854). Cap. II. Quare diabolus in forma aliena venit.

 

Quia vero per violentiam nocere non potuit [diabolus] ad fraudem se convertit, ut dolo hominem supplantaret quem virtute superare non posset. Ne autem fraus illius omnino nulla esset, si nimis manifestaretur; in propria forma venire non debuit, ne manifeste cognosceretur, et nullatenus reciperetur. Iterum ne nimis violenta esset ejus fraus si prorsus occultaretur et homo simul (si Deus eum tali fraude quae caveri non posset decipi permitteret) injuriam pati videretur, in aliena quidem forma venire permissus est; sed tali in qua ejus malitia prorsus non celaretur. Ut igitur in propria forma non veniret sua voluntate factum est, ut autem aliam formam nisi talem quae malitiae suae conveniret habere non posset, divina ordinatione dispositum. Venit ergo ad hominem in serpente callidus hostis, qui fortassis si permissus fuisset in forma columbae venire maluisset. Sed hoc vas Spiritus sanctus sibi reservavit, quia profecto dignum non erat ut spiritus malignus illam formam homini odiosam faceret, in qua postmodum eidem Spiritus sanctus apparere debuisset. (159)

 

 

 Hugh of St. Victor (1096-1141), Dogmatica, De Sacramentis, Liber II, Pars I: De Incarnatione Verbi et tempore gratiae [c. 1134], in Minge, Patrologiae Latinae 176: 371-373 (1854).

 

Cap. PRIMUM SEU PROLOGUS.

 

  In superiori parte operis hujus conditionem omnium rerum a principio primo cum lapsu hominis et his quae postea ad restaurationem ejus usque ad adventum Verbi praeparata sunt, summatim deduxi, nunc ea quae sequuntur usque ad finem et consummationem omnium, ordine contingere libet. Tempus gratiae ab adventu Filii Dei in carnem exordium sumpsit, sicut scriptum est: Gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan I). Gratia quippe Dei redemptio est generis humani; quae dum per adventum Christi perficitur, veritas promissionis Dei in exhibitione gratiae ejus adimpletur.

 

Cap. II. Quare Filius missus est potius quam Pater vel Spiritus sanctus.

 

  Ideo autem Filius missus est, non Pater aut Spiritus sanctus, quia conveniens non erat ut Pater ab alio mitteretur, qui non erat ab alio. Si enim ab alio mitteretur, ab alio venire haberet a quo mitteretur, et esset illi quasi quoddam principium ab illo a quo mitteretur. Propterea ergo Pater ab alio mitti non habet, quia ab alio esse non habet. Missus est autem primum Filius qui a solo Patre est; deinde etiam Spiritus sanctus qui est a Patre et Filio. Primum Filius venit ut homines liberarentur; postea Spiritus sanctus venit, ut homines beatificarentur. Primum ille a malo liberavit, postea hic ad bona revocavit. Ille abstulit quod sustinebamus, hic reddidit quod perdideramus. Venit Filius naturalis missus a Patre, ut adoptandos in haereditatem vocaret, et consensum suum in gratia adoptionis comprobaret. Neque enim sine consensu Filii, a Patre alieni in haereditatem ducendi errant. Misit ergo Pater pro filiis, venit Filius pro fratribus; quia in Patre et Filio paternitatis et filiationis nomen constat, ut filii nomen adoptandi perciperent, et per illum cujus erat, et ab illo a quo erat. Venit sapientia ut hostis ratione vinceretur; et ut habitaculum suum ipsa vindicaret; quod malitia possidebat. Qui enim astutia vicerat, justum fuit ut non fortitudine, sed prudentia vinceretur, ut in eodem in quo se victor erexerat, victus sterneretur. Factus est Filius Dei, Filius hominis, ut filios hominum, filios Dei faceret; et ne filii nomen ad alteram transiret personam, et essent in Trinitate duo filii, et confunderetur Trinitatis discretio. Si enim Pater carnem assumpsisset, idem ipse et Pater et Filius esset. Pater Filii quem genuit ex aeternitate; et Filius matris a qua genitus esset ex tempore. Si autem Spiritus sanctus carnem assumpsisset; duo filii in Trinitate essent. Alter Filius Patris sine matre; alter filius matris sine patre. Ne ergo incommunicabile nomen divideretur, solus Filius carnem suscepit, ut unus et idem esset et Filius Dei et Filius hominis. Filius Dei secundum divinitatem genitus a Patre; filius hominis secundum humanitatem natus ex matre.

 

 

 Hugh of St. Victor (1096-1141), Dogmatica, Liber II, De Sacramentis, Pars Secunda: De unitate Ecclesiae [c. 1134], in Minge, Patrologiae Latinae 176: 417 (1854). Cap. III. De duobus parietibus Ecclesiae, clericis et laicis.

 

  Universitas autem haec duos ordines complectitur, laicos et clericos, quasi duo latera corporis unius. Quasi enim ad sinistram sunt laici qui vitae praesentis necessitati inserviunt.

 

Non ita dico ad sinistram quemadmodum illi ad sinistram statuentur, quibus dicetur: Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. xxv). Absit a me ut bonos laicos ibi statuere praesumam! Nam qui boni erunt sive laici sive clerici ibi non erunt; et qui mali erunt sive laici sive clerici ibi erunt.

 

Non ergo ad illam sinistram laicos Christianos, qui veri Christiani sunt, constituo; sed ad illam sinistram de qua dicitur: In dextera ejus longaevitas vitae; insinistra autem ejus divitiae et gloria (Prov. III). Quod enim ad sinistram in corpore est de corpore est et bonum est quamvis optimum non sit.

 

Laici ergo Christiani qui terrena et terranae vitae neccesaria tractant, pars corporis Christi sinistra sunt. Clerici vero quoniam ea quae ad spiritualem vitam pertinent dispensant, quasi dextera pars sunt corporis Christi.

 

Sed constat his duabus partibus totum corpus Christi quod est universa Ecclesia. Laicus interpretatur popularis; Gracae enim laoV Latine dicitur populus. Unde et BasileuV basileus rex dictus putatur; quasi BasiV laou, basis laoy, id est sustentamentum populi. Clericus dicitur a clhroV Graece, quod Latine interpretatum sortem sonat, sive quod ipse sorte sit electus a Deo ad servitium Dei, sive quod ipse Deus sors illius sit; et quod portionem aliam in terra habere non debeat; clericus nisi Deum et ea quae ad partem Dei spectant, cui statutum est decimis et oblationibus quae Deo offeruntur sustentari.

 

Laicis ergo Christianis fidelibus terrena possidere conceditur, Clericis vero spiritualia tantum committuntur, quemadmodum olim in illo populo priore caeterae tribus quae typum laicorum praeferebant; portiones in haereditate acceperunt. Sola tribus Levi quae ecclesiasticos figurabat, decimis et oblationibus et sacrificiorum victimis pascebatur.

 

 

 Hugh of St. Victor (1096-1141), Dogmatica, De Sacramentis, Liber II, Pars XIV: De confessione et poenitentia et remissione peccatorum [c. 1134], in Minge, Patrologiae Latinae 176: 564 (1854). Cap. VII. Quod homo opus judicat; Deus voluntatem pensat.

 

  Duo sunt, voluntas et opus voluntatis. Deus voluntatem pensat, homo opus judicat. Sed sunt iterum opera alia occulta quae nesciuntur, alia dubia quae non discernuntur, alia manifesta, id est vel ita mala ut non valeant abscondi sive ita bona, ut de eis non possit dubitari. Occulta et dubia divino judicio reservantur. Quae autem manifesta sunt si bona sunt per approbationem judicantur, sed per retributionem non judicantur, quia praemium et merces illorum in posterum reservatur. Mala voluit Deus hic judicari et puniri, ne si in posterum illorum judicium servaretur, non ad correctionem, sed ad damnationem omne judicium exerceretur. Propterea positi sunt homines judices vice Dei, ut culpas subjectorum examinando castigent, ut in fine cum venerit judex Deus, correctos salvare possit, quos corrigendos humano judicio subjecit. Data sunt ergo judicia, et contra culpas diversas expiandas, correctionum et satisfactionum modus ac mensura rationabili definitione praefigitur; et est scriptus liber poenitentialis in quo quasi spiritualis medicinae antidota proponuntur, ubi medici animarum accipiant quod contra morbos peccatorum aegris sanandis mentibus apponant.


 

 

Top

 

183

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 St. Thomas Aquinas, Epistola de modo studendi

 

 Quia quaesisti a me, in Christo mihi carissime Ioannes, qualiter te studere oporteat in thesauro scientiae acquirendo, tale a me tibi traditur consilium: ut per rivulos, non statim in mare, eligas introire, quia per faciliora ad difficiliora oportet devenire. Haec est ergo monitio mea et instructio tua. Tardiloquum te esse iubeo et tarde ad locutorium accedentem; conscientiae puritatem amplectere. Orationi vacare non desinas; cellam frequenter diligas si vis in cellam vinariam introduci. Omnibus te amabilem exhibe; nihil quaere penitus de factis aliorum; nemini te multum familiarem ostendas, quia nimia familiaritas parit contemptum et subtractionis a studio materiam subministrat; de verbis et factis saecularium nullatenus te intromittas; discursus super omnia fugias; sanctorum et bonorum imitari vestigia non omittas; non respicias a quo audias, sed quidquid boni dicatur, memoriae recommenda; ea quae legis et audis, fac ut intelligas; de dubiis te certifica; et quidquid poteris in armariolo mentis reponere satage, sicut cupiens vas implere; altiora te ne quaesieris. Illa sequens vestigia, frondes et fructus in vinea Domini Sabaoth utiles, quandiu vitam habueris, proferes et produces. Haec si sectatus fueris, ad id attingere poteris, quod affectas.

 

 

 

O lente, lente, currite

noctis equi!

 

Dr. Faustus invented the

 "Prayer of Latin Students

the Night before Finals"

 

Top

 

Tantum ergo sacramentum / Veneremur cernui,
et antiquum documentum / novo cedat ritui.
Præstet fides supplementum / sensuum defectui.

 

Genitori genitoque / laus et jubilatio,
Salus, honor, virtus quoque / sit et benedictio!
Procedenti ab utroque / compar sit laudatio! Amen.

 

O salutaris Hostia, / Quae caeli pandis ostium: 
Bella premunt hostilia, / Da robur, fer auxilium.
 

Uni trinoque Domino / Sit sempiterna gloria,
Qui vitam sine termino / Nobis donet in patria. Amen.

 

 

 Thomas Aquinas, Commentary on the Ten Commandments, here.


 

 

Top

 

205

 

 

 

 

 

 

 

 

 Thomas à Kempis (1380-1471), De Imitatione Christi [1418], Liber IV, ch. 5, nn. 1, 2.

 

 1. Si haberes angelicam puritatem, et sancti Johannis Baptistæ sanctitatem, non esses dignus hoc Sacramentum accipere nec tractare. Non hoc meritis debetur hominum, quod homo consecret et tractet Christi sacramentum et sumat in cibum panem Angelorum. Grande mysterium et magna dignitas Sacerdotum, quibus datum est, quod Angelis non est concessum. Soli namque Sacerdotes in Ecclesia rite ordinati potestatem habent celebrandi et Corpus Christi consecrandi. Sacerdos quidem minister Dei est, utens verbo Dei per jussionem et institutionem Dei. Deus autem ibi est principalis auctor, et invisibilis operator, cui subest omne quod voluerit, et paret omne quod jusserit.

 

 2. Plus ergo credere debes Deo omnipotenti in hoc excellentissimo Sacramento, quam proprio sensui aut alteri signo visibili. Ideoque cum timore et reverentia ad hoc opus est accedendum. Attende igitur et vide cujus ministerium tibi traditum est per impositionem manus Episcopi. Ecce Sacerdos factus es, et ad celebrandum consecratus: vide nunc ut fideliter et devote in suo tempore Deo sacrificum offeras, et teipsum irreprehensibilem exhibeas. Non alleviasti onus tuum, sed arctiori jam alligatus es vinculo disciplinæ, et ad majorem teneris perfectionem sanctitatis. Sacerdos debet esse omnibus virtutibus ornatus, et aliis bonæ vitæ exemplum præbere. Ejus conversatio non cum popularibus hominibus, sed cum Angelis in cælo, aut cum perfectis viris in terra.


 

 

Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 G. Hevenesi, Scintillae ignatianae (1756), Hathi Trust,1919 edition, here.

 

 Qui se errasse comperit, non cadat animo: etiam errores prosunt ad sanitatem. S. Ign. apud P. Lud. de Cam.

 

 Non unus Anteaus post lapsum surrexit a terra fortior; saepe accidit, ut ossa fracta, si rite coalescant, et solidentur, iis firmiora sint, quae integra semper manserunt. Sic fit e veneno medicina.

 

 Bonus est utilis Magister est error: futuros dedocet, Semel qui nocuit, semper prodest, uno a multis malis praeservat. Cautum reddit, ut semel in glacie lapsus, firmiorem post hac pedem figat.

 

 Si nunquam errassemus, nesciremus, quid simus? quid possimus? Error fragilitatis est speculum; facit, ut, qui profundius ruituri fueramus, post hac simus oculati. Melior est humilis poenitens, quam superbus innocens.

 

 Conscientia delicti justificationem peperit publicano, parit omnibus humilitatem, parit ad Deum refugium, facit, ut superabundent gratia, ubi abundavot delictum. (XIV Sep)

 

Deus, perspicax trapezita, magis ab operibus quam a verbis amorem aestimat. S. Ignat. in contempl. de amore Dei.

 

 Amor sine opera arbor foliis plena est sed sine fructu, jactantiam habet non emolumentum. Opera loquuntur amorem non verba; habent illa linguam suam, habent etiam, hac tacente, facundiam.

 

 Una lingua duæ manus nobis a natura obtigere plus nempe agere quam loqui nos voluit. Mortua vox sine opera. Universa sine amore nihil valent. Amor sedem non in ore sed in corde fixit.

 

 Sæpe amori ficto et vero idem est color, paria verba, ita ut fucatum a sincero ægere discernas. Sic homo potest homini illudere, nullus Deo. Hic perspicit intima qui novit omnia.

 

 Nucleus donorum animus est, illud solum coelo acceptum, quod ille, non quod manus dant; a minus habente, sed plus amante, majoris fit donum minus quam majus a minus amante. (V Mai)


 

 

 Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 M. Moynihan, trans., The Latin Letters of C. S. Lewis (St. Augustine Press, 1998) 126 pp.

 

  Reverende Pater,

 

 Duos libros (Amare et Apostolica Vivendi Forma) grato animo accepi. Nomen auctoris non invenio sed puto vestros esse. Lectionem incipere adhuc non potui: nunc enim hora est negotiorum plenissima, qua iuvenes ex feriis in collegium redeunt et nos magistri sentimus primi parentis maledictionem in sudore vultus, et c. Futura otia et voluptatem legendi vestros libros expectamus. Vale et habe me semper in orationibus tuis, C. S. LEWIS, (n. 4, 3 oct. 1947).

 

  Pater dilectissime,

 

 Gratias ago pro epistola tua, data iii Sept., necnon pro exemplari libri cui nomen Instaurare Omnia in Christo.

 

  De statu morali nostri temporis (cum me jusseris garrire) haec sentio. Seniores, ut nos ambo sumus, semper sunt laudatores temporis acti, semper cogitant mundum pejorem esse quam fuerit in suis juvenilibus annis. Ergo cavendum est ne faliamur. Hoc tamen proposito, certe sentio gravissima pericula nobis incumbere. Haec eveniunt quia maxima pars Europae apostasiam fecit de fide Christiana. Hinc status pejor quam illum statum quem habuimus ante fidem receptam. Nemo enim ex Christianismo redit in statum quem habuit ante Christianismum, sed in pejorem: tantum distat inter paganum et apostatam quantum innuptam et adulteram. Nam fides perficit naturam sed fides amissa corrumpit naturam. Ergo plerique homines nostril temporis amiserunt non modo lumen supernaturale sed etiam lumen naturale quod pagani habuerunt. Sed Deus qui Deus misericordiarum est etiam nunc non omnino demisit genus humanum. In junioribus licet videamus multam crudelitatem et libidinem, nonne simul videmus plurimas virtutum scintillas quibus fortasse nostra generatio caruit. Quantam fortitudinem, quantam curam de pauperibus aspicimus! Non desperandum. Et haud spernendus numerus (apud nos) iam redeunt in fidem.

 

 Haec de statu praesenti: de remediis difficilior quaestio. Equidem credo laborandum esse non modo in evangelizando (hoc certe) sed etiam in quadam praeparatione evangelica. Necesse est multos ad legem naturalem revocare antequam de Deo loquamur. Christus enim promittit remissionem peccatorum: sed quid hoc ad eos qui, quum legem naturalem ignorent, nesciunt se peccavisse. Quid medicamentum accipiet nisi se morbo teneri sciat? Relativismus moralis hostis est quem debemus vincere antequam Atheismum aggrediamur. Fere auserim dicere “Primo faciamus juniores bonos Paganos et postae faciamus Christianos”. Deliramenta haec? Sed habes quod petisti. Semper et tu et congregatio tua in orantionbus meis. Vale, C. S. LEWIS, (n. 26, 15 sep 1953).


 

 

 Liturgical & devotional

 

 Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 Missa Solemnis (orationes et responsa congregationum)

 

 Confiteor Deo omnipotenti, et vobis fratres, quia peccavi nimis cogitatione, verbo, opere et omissione:
mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa.
Ideo precor beatam Mariam semper Virginem, omnes Angelos et Sanctos, et vos, fratres,

orare pro me ad Dominum Deum nostrum.

 

 Kyrie, eleison. Christe, eleison. Kyrie, eleison.

 

 Glória in excélsis Deo et in terra pax homínibus bonae voluntátis.
Laudámus te, benedícimus te, adorámus te, glorificámus te,
grátias ágimus tibi propter magnam glóriam tuam,
Dómine Deus, Rex caeléstis, Deus Pater omnípotens.

 Dómine Fili unigénite, Jesu Christe,
Dómine Deus, Agnus Dei, Fílius Patris,
qui tollis peccáta mundi, miserére nobis;
qui tollis peccáta mundi, súscipe deprecatiónem nostram.
Qui sedes ad déxteram Patris, miserére nobis.

 Quóniam tu solus Sanctus, tu solus Dóminus, tu solus Altíssimus, Jesu Christe,

cum Sancto Spíritu: in glória Dei Patris. Amen.

 

 Credo in unum Deum,
Patrem omnipotentem,
factorem caeli et terrae,
visibilium omnium et invisibilium,
Et in unum Dominum Iesum Christum,
Filium Dei unigenitum,
et ex Patre natum, ante omnia saecula,
Deum de Deo, lumen de Lumine,
Deum verum de Deo vero,
genitum, non factum, consubstantialem Patri:
per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis.
 
Et incarnatus est de Spiritu Sancto
ex Maria Virgine, et homo factus est.
Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato;
passus et sepultus est,
et resurrexit tertia die, secundum Scripturas,
et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris.
Et iterum venturus est cum gloria,
iudicare vivos et mortuos,
cuius regni non erit finis.
 

Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem:
qui ex Patre Filioque procedit.
Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur:
qui locutus est per prophetas.
Et unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam.
Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.
Et exspecto resurrectionem mortuorum,
et vitam venturi saeculi. Amen.

 

 Suscipiat Dominus sacrificium de manibus tuis, ad laudem et gloriam nominis sui, ad utilitatem quoque nostram, totiusque ecclesiae suae sanctae.

 

 Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth.

Pleni sunt cæli et terra gloria tua. Hosanna in excelsis.
Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis.

 

 Mysterium fidei: A) Mortem tuam annuntiamus, Domine, et tuam resurrectionem confitemur, donec venias.

 

 Pater noster. ... [Embolism] ... Quia tuum est regnum, et potestas, et gloria, in saecula. Amen.

 

 Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, dona nobis pacem.

 

 Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur anima mea.


 

 

Top

 

169

 

 

 

 

 

 

 

 

 

Auctoritáte omnipoténtis Dei et beatórum Petri et Pauli Apostolórum eius, fírmiter et sub interminatióne anathématis inhibémus, ne quis praeséntes virgines seu sanctimoniáles a divíno servítio, cui sub vexíllo castitátis subiéctae sunt, abdúcat, nullus eárum bona surrípiat, sed ea cum quiéte possídeant. Si quis autem hoc attentáre praesúmpserit, maledíctus sit in domo et extra domum; maledíctus in civitáte et in agro; maledíctus vigilándo et dormiéndo; maledíctus manducándo et bibéndo; maledíctus ambulándo et sedéndo; maledícta sint caro eius et ossa, et a planta pedis usque ad vérticem non hábeat sanitátem. Véniat super illum maledíctio hóminis, quam per Móysen in lege fíliis iniquitátis Dóminus permísit. Deleátur nomen eius de libro vivéntium, et cum iustis non scribátur. Fiat pars et heréditas eius cum Cain fratricída, cum Dathan et Abíron, cum Ananía et Saphíra, cum Simóne mago et Iuda proditóre, et cum eis, qui dixérunt Deo: Recéde a nobis, sémitam viárum tuárum nólumus. Péreat in die iudícii; dévoret eum ignis perpétuus cum diábolo et ángelis eius, nisi restitúerit et ad emendatiónem vénerit. Fiat, fiat. ... Roman Pontifical of Clement VIII (1596). 


 

 

 Top

 

Rosary prayers

 

 In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

 

 Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae. Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus, descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam aeternam. Amen. ... Dr. David Noe, LPD analysis of Apostles' Creed, here.

 

 Pater Noster, qui es in caelis: sanctificetur nomen tuum; adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra. Panem nostrum quotidianum [or supersubstantialem] da nobis hodie; et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; et ne nos inducas in tentationem; sed libera nos a Malo.

 

 

 

Top

 

Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Jesus.* Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae. Amen.

 

* One may insert here the following phrases as an aid in meditating on the mysteries:

 

 

 

Joyous mysteries

 

1. Quem, Virgo, concepisti.

2. Quem visitando Elisabeth portasti.

3. Quem, Virgo, genuisti.

4. Quem in templo praesentasti.

5. Quem in templo invenisti.

 

Sorrowful mysteries

 

1. Qui pro nobis sanguinem sudavit.

2. Qui pro nobis flagellatus est.

3. Qui pro nobis spinis coronatus est.

4. Qui pro nobis crucem baiulavit.

5. Qui pro nobis crucifixus est.

Luminous mysteries

 

1. Qui apud Iordanem baptizatus est.

2. Qui ipsum revelavit apud Canense matrimonium.

3. Qui Regnum Dei annuntiavit.

4. Qui transfiguratus est.

5. Qui Eucharistiam instituit.

Glorious mysteries

 

1. Qui resurrexit a mortuis.

2. Qui in caelum ascendit.

3. Qui Spiritum Sanctum misit.

4. Qui te assumpsit.

5. Qui te in caelis coronavit.

 

 

 

 

 

Top

 

 Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto; sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

 

 O Jesu mi, dimitte nobis peccata nostra. A flammis infernis libera nos, et duc animas omnes ad caelum, maxime ipsos qui misericordiae tuae necessitatem habent.

 

 Salve, Regina, mater misericordiae: vita, dulcedo, et spes nostra, salve. Ad te clamamus exsules filii Hevae. Ad te suspiramus, gementes et flentes in hac lacrimarum valle. Eia, ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte. Et Iesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exsilium ostende. O clemens, O pia, O dulcis Virgo Maria. Amen.

 

 Ora pro nobis, sancta Dei Genetrix. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

 

 Deus, cuius Unigeniti per vitam, mortem et resurrectionem suam nobis salutis aeternae praemia comparavit, concede, quaesumus: ut haec mysteria sacratissimo beatae Mariae Virginis Rosario recolentes, et imitemur quod continent, et quod promittunt assequamur. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.

 


 

 

Top

 

 Daily prayers.

 

 Prayers before mealsBenedic, Domine, nos, et hæc tua dona, quæ de tua largitate sumus sumpturi. Per Christum Dominum nostrum. Amen. • Audio, here.

 

 Prayers after mealsGratias agimus tibi, omnipotens Deus, pro universis beneficiis tuis, qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Fidelium animae, per misericordiam Dei, requiescant in pace. Amen. Audio, here.

 

 For the faithful departedRequiem æternam dona ei (eis), Domine, et lux perpetua luceat ei (eis). Requiescat (requiescant) in pace. Amen. Audio, here.

 

 For general worksActiones nostras, quaesumus Domine, aspirando praeveni et adiuvando prosequere: ut cuncta nostra operatio a te semper incipiat, et per te coepta finiatur. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

 


 

 

 Songs

 

 

Top

 

 

 • Regina caeli, laetare, alleluia,

quia quem meruisti portare, alleluia,

resurrexit sicut dixit, alleluia;

ora pro nobis Deum, alleluia.


 

 

Top

 

 

 

  Gaudeamus igitur, juvenes dum sumus. (Gaudeamus igitur, juvenes dum sumus.)

Post iucundam iuventutem, post molestam senectutem, nos habebit humus, nos habebit humus.

 

 Ubi sunt qui ante nos, in mundo fuere? (Ubi sunt qui ante nos, in mundo fuere?)

Vadite ad superos, transite in inferos, hos si vis videre, hos si vis videre.

 

 Vita nostra brevis est, brevi finietur. (Vita nostra brevis est, brevi finietur.)

Venit mors velociter, rapit nos atrociter, nemini parcetur, nemini parcetur.

 

 Vivat academia, vivant professores! (Vivat academia, vivant professores!)

Vivat membrum quolibet, vivant membra quaelibet. Semper sint in flore, semper sint in flore!

 

 • Audio file, here.

 

 Legendary 'Lost Verse' of Gaudeamus

 

 Semper ius canonicum confirmet Ecclesiam. (Semper ius canonicum confirmet Ecclesiam.)

Canonistae nobis dant, ceteri quam obscurant, viam veram et correctam, viam veram et correctam.

 


 

 

Top

 

  W. A. Mozart, motet "Ave verum", K. 618 (17 June 1791). Practice tracks, here.

 

Ave, verum corpus, natum de Maria virgine:

Vere passum, immolatum in cruce pro homine;

Cujus latus perforatum unda fluxit et sanguine.

Esto nobis praegustatum in mortis examine.


 

 

 Canonistics

 

 

Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 1983 Code.

 

 Canones huius Codicis Ecclesiam unam latinam respiciunt. c. 1

 

 Codex plerumque non definit ritus qui in actionibus liturgics celebrandis sunt servandi ... c. 2.

 

 Leges respiciunt futura non praeterita ... c. 9.

 

 Consuetudo est optima legum interpres. c. 27.

 

 Officium ecclesiasticum sine provisione canonica valide obtineri nequit. c. 146.

 

 Ex divina institutione, inter christifideles sunt in Ecclesia ministri sacri, qui in iure et clerici vocantur, ceteri autem et laici nuncupantur. c. 207.

 

 Plenam et supremam in Ecclesia potestatem Romanus Pontifex obtinet legitima electione ab ipso acceptata una cum episcopali consecratione. c. 332.1.

 

 [S]anctus Petrus et ceteri Apostoli unum Collegium constituunt ... c. 330.

 

 Ecclesiae Romanae Episcopus ... Collegii Episcoporum est caput, Vicarius Christi atque universae Ecclesiae his in terra Pastor ... c. 331.

 

 [C]hristifideles solliciti esse debent ut societas civilis hanc libertatem parentibus agnoscat ... c. 797.

 

 1917 Code.

 

 1917 CIC 2214. § 1. Nativum et proprium Ecclesiae ius est, independens a qualibet humana auctoritate, coercendi delinquentes sibi subditos poenis tum spiritualibus tum etiam temporalibus. § 2. Prae oculis autem habeatur monitum Conc. Trid., sess. XIII, de ref., cap. 1: “Meminerint Episcopi aliique Ordinarii se pastores non percussores esse, atque ita praeesse sibi subditis oportere, ut non in eis dominentur, sed illos tanquam filios et fratres diligant elaborentque ut hortando et monendo ab illicitis deterreant, ne, ubi deliquerint, debitis eos poenis coercere cogantur; quos tamen si quid per humanam fragilitatem peccare contigerit, illa Apostoli est ab eis servanda praeceptio ut illos arguant, obsecrent, increpent in omni bonitate et patientia, cum saepe plus erga corrigendos agat benevolentia quam austeritas, plus exhortatio quam comminatio, plus caritas quam potestas; sin autem ob delicti gravitatem virga opus erit, tunc cum mansuetudine rigor, cum misericordia iudicium, cum lenitate severitas adhibenda est, ut sine asperitate disciplina, populis salutaris ac necessaria, conservetur et qui correcti fuerint, emendentur aut, si resipiscere noluerint, ceteri, salubri in eos animadversionis exemplo, a vitiis deterreantur.”


 

 

Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

Dictatus Papae

 

 I. Quod Romana ecclesia a solo Domino sit fundata.

 

 II. Quod solus Romanus pontifex iure dicatur universalis.

 

 III. Quod ille solus possit deponere episcopus vel reconciliare.

 

 IV. Quod legatus eius omnibus episcopis presit in concilio etiam inferioris gradus et adversus eos sententiam depositionis possit dare.

 

 V. Quod absentes papa possit deponere.

 

 VI. Quod cum excommunicatis ab illo inter cetera nec in eadem domo debemus manere.

 

 VII. Quod illi soli licet pro temporis necessitate novas leges condere, novas plebes congregare, de canonica abatiam facere et e contra, divitem episcopatum dividere et inopes unire.

 

 VIII. Quod solus possit uti imperialibus insigniis

 

 IX. Quod solius pape pedes omnes principes deosculentur.

 

 X. Quod illius solius nomen in ecclesiis recitetur.

 

 XI. Quod hoc unicum est nomen in mundo.

 

 XII. Quod illi liceat imperatores deponere.

 

  XIII. Quod illi liceat de sede ad sedem necessitate cogente episcopos transmutare.

 

 

Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 XIV. Quod de omni ecclesia quocunque voluerit clericum valeat ordinare.

 

 XV. Quod ab illo ordinatus alii eclesie preesse potest, sed non militare; et quod ab aliquo episcopo non debet superiorem gradum accipere.

 

 XVI. Quod nulla synodus absque precepto eius debet generalis vocari.

 

 XVII. Quod nullum capitulum nullusque liber canonicus habeatur absque illius auctoritate.

 

 XVIII. Quod sententia illius a ullo debeat retractari et ipse omnium solus retractare possit.

 

 XIX. Quod a nemine ipse iudicare debeat.

 

 XX. Quo nullus audeat condemnare apostolicam sedem apellantem.

 

 XXI. Quod maiores cause cuiscunque ecclesie ad eam referri debeant.

 

 XXII. Quod Romana ecclesia nunquam erravit nec imperpetuum scriptura testante errabit.

 

 XXIII. Quod Romanus pontifex, si canonice fuerit ordinatus, meritis beati Petri indubitanter efficitur sanctus testante sancto Ennodio Papiensi episcopo ei multis sanctis patribus faventibus, sicut in decretis beati Symachi pape continetur.

 

 XXIV. Quod illius precepto et licentia subiectis liceat accusare.

 

 XXV. Quod absque synodali conventu possit episcopus deponere et reconciliare.

 

 XXVI. Quod catholicus non habeatur, qui non concordat Romane ecclesie

 

 XXVII. Quod a fidelitate iniquorum subiectos potest absolvere.


 

 

Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 • Regula Iuris VIII (1298): Semel malus semper praesumitur esse malus.

 

 Petamus cum auctore — Victorius Bartoccetti, De Regulis Juris Canonici (Angelo Belardetii, 1955) 45-46 — Quomodo reconciliatur haec Regula (ex saeculo XIIIº) doctrinis Christi et Ecclesiae in re peccatorum conversione?

 

 Uti patet regula accipi debet cum mica salis, secus esset omnino contraria spiritui evangelico. Nemo ignorat enim hominum voluntatem deambulatoriam esse usque ad ultimum vitae spiritum, ideoque quandoque ad bonum, quandoque ad malum inclinari. “Nemo bonus autem — iuxta D. N. Jesum Christum — nisi unus Deus” (Marc. X: 18). Si severe acciperetur regula, tunc esset exclusa conversio sincera peccatorum, inutilis esset labor pastorum Ecclesiae, oves deperditas revocare nitentium.

 

 Ideoque regula intelligenda est coniuctim cum regula juris romani “Quilibet praesumitur bonus usque dum probetur contrarium”. Haec etiam regula est fundamentalis in jure poenali in quo delictum probari debet non tantum praesumi, et accusatus teneri debet innocens quousque eius culpabilitas non probetur.

 

 Attamen qui jam peccavit in praeterito supponi potest paratus peccare etiam in praesenti, ex logica coniectura: operatio sequitur esse: qui se probavit mendacem, dolosum, et c. talis poterit esse etiam nunc, quia non potest arbor mala bonos fructus facere. Hoc valet praesertim in aestimatione testimoniorum, quorum auctoritas pendent maxime a veracitate deponentis, nullius valoris vero erit depositio viri mendacis.

 

 Citatio regulae ad definitionem praesumptionis non est nimis felix: poterat melius citari ad can. 1757 § 2 quo repelluntur a testimonio ferendo ut suspecti … periurii, infames; recidivi de quibus agitur etiam pro poenis assignandis ad can. 2208, 2209 § 4, 2311 § 2. Recolatur etiam Regula 75, quae strictam relationem habet cum praesenti.


 

 

Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

ACTA SS. CONGREGATIONUM

 

DUBIUM DE VALIDA CONCELEBRATIONE

SUPREMA SACRA CONGREGATIO S. OFFICII

Feria IV, die 8 Martii 1957

 

 Quaesitum est ab hac Suprema Sacra Congregatione an plures Sacerdotes valide Missae sacrificium concelebrent, si unus tantum eorum verba “Hoc est corpus meum” et “Hic est sanguis meus” super panem et vinum proferat, ceteri vero verba Domini non proferant, sed, celebrante sciente et consentiente, intentionem habeant et manifestent sua faciendi verba, et actiones eiusdem.

 

 Emi ac Revmi DD. Cardinales, rebus fidei et morum tutandis praepositi, praehabito Consultorum voto, proposito dubio responderi decreverunt:

 

 Negative: nam, ex institutione Christi, ille solus valide celebrat, qui verba consecratoria pronuntiat. Sabbato autem, die 18 eiusdem mensis et anni, SSmus D. N. D. Pius divina Providentia Papa XII, in Audientia Emo ac Revmo D. Cardinali Pro-Secretario S. Officii concessa, relatam Sibi Emorum Patrum resolutionem adprobavit et publicari iussit.

 

 Datum Romae, ex Aedibus S. Officii, die 23 Maii 1957, Arcturus De Jorio, Notarius.

 

 Acta Apostolicae Sedis 49 (1957) 370, text here.


 

 

Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

LITTERAE APOSTOLICAE MOTU PROPRIO DATAE
de aliquibus mutationibus in normis de electione Romani Pontificis

 

 Constitutione apostolica Universi Dominici gregis, die XXII Februarii anno MCMXCVI promulgata 1*, Venerabilis Decessor Noster Ioannes Paulus II, nonnullas immutationes induxit in normas canonicas servandas pro electione Romani Pontificis a Paulo VI, f. r., statutas. 2*

 

 In numero septuagesimo quinto memoratae Constitutionis statutum est ut, exhaustis incassum omnibus suffragationibus, iuxta normas statutas peractis, in quibus ad validam electionem Romani Pontificis duae ex tribus partes suffragiorum omnium praesentium requiruntur, Cardinalis Camerarius Cardinales electores consulat de modo procedendi, atque agetur prout eorum maior absoluta pars decreverit, servata tamen ratione ut electio valida evadat aut maiore absoluta parte suffragiorum aut duo nomina tantum suffragando, quae in superiore scrutinio maiorem suffragiorum partem obtinuerunt, dum hoc quoque in casu sola maior absoluta pars requirebatur.

 

 Post promulgatam vero laudatam Constitutionem, haud paucae petitiones, auctoritate insignes, ad Ioannem Paulum II pervenerunt, sollicitantes ut norma traditione sancita restitueretur, secundum quam Romanus Pontifex valide electus non haberetur nisi duas ex tribus partes suffragiorum Cardinalium electorum praesentium obtinuisset.

 

 Nos igitur, quaestione attente perpensa, statuimus ac decernimus ut, abrogatis normis quae in numero septuagesimo quinto Constitutionis Apostolicae Universi Dominici gregis Ioannis Pauli II praescribuntur, hae substituantur normae quae sequuntur:

 

 Si scrutinia de quibus in numeris septuagesimo secundo, tertio et quarto memoratae Constitutionis incassum reciderint, habeatur unus dies orationi, reflexioni et dialogo dicatus; in subsequentibus vero suffragationibus, servato ordine in numero septuagesimo quarto eiusdem Constitutionis statuto, vocem passivam habebunt tantummodo duo Cardinales qui in superiore scrutinio maiorem numerum suffragiorum obtinuerunt, nec recedatur a ratione ut etiam in his suffragationibus maioritas qualificata suffragiorum Cardinalium praesentium ad validitatem electionis requiratur. In his autem suffragationibus, duo Cardinales qui vocem passivam habent, voce activa carent.

 

 Hoc documentum cum in L’Osservatore Romano evulgabitur statim vigere incipiet. Haec decernimus et statuimus, contrariis quibusvis non obstantibus. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XI mensis Iunii, anno MMVII, Pontificatus nostri tertio.

 

BENEDICTUS PP. XVI.

 

 1* IOANNES PAULUS II, ap. con. Universi Dominici gregis (22 februarii 1996), AAS 88 (1996) 305-343.

 2* PAULUS VI, ap. con. Romano Pontifici eligendo (1 octobris 1975) AAS 67 (1975) 605-645.


 

 

Top

 

 

 

 Rescript.

 

 • Dubium: An consilium praestandum sit Ss.mo ut pars oratrix, catholica, praevia dispensatione ab impedimento, de quo in can. 643 § 1, 2° CIC, vitam religiosam ingredi valeat; si vero pars oratrix in posterum vitam religiosam relinquat et nuptias inire velit, denuo recurrere debet pro solutione vinculi.

 

 R. Affirmative. Ss.mus D. N. BENEDICTUS divina Providentia Pp. XVI, die iunii xxx, de omnibus habita relatione enigne adnuere dignatus est pro gratia iuxta supra relatum Decretum. Servatis de iure servandis, contrariis quibuscumque minime obstantibus.

 

 1983 CIC 643. § 1. Invalide ad novitiatum admittitur: 1° qui decimum septimum aetatis annum nondum compleverit; 2° coniux, durante matrimonio; 3° qui sacro vinculo cum aliquo instituto vitae consecratae actu obstringitur vel in aliqua societate vitae apostolicae incorporatus est, salvo praescripto can. 684; 4° qui institutum ingreditur vi, metu gravi aut dolo inductus, vel is quem Superior eodem modo inductus recipit; 5° qui celaverit suam incorporationem in aliquo instituto vitae consecratae aut in aliqua societate vitae apostolicae. § 2. Ius proprium potest alia impedimenta etiam ad validitatem admissionis constituere vel condiciones apponere.


 

  Top

  Peters, Altera opinio de consuetudine, here.


 

 

 Other

 

 

Top

 

149

 • Cato the Elder

 

tredecimexcatoneadmonitionesaddiscipulorumusumsalutalibent

ercumbonisambulatuteconsulenihilmentireminimeiudicavinote

mperaconvivararomeretricemfugelibrosbonoslegeconsultusest

onihiltemerecredideriSiusiurandumservadeniquedeosempersupplica


 

 

Top

 

107

 

 

  Ridebis, et licet rideas. Ego, ille quem nosti, apros tres et quidem pulcherrimos cepi. 'Ipse?' inquis. Ipse; non tamen ut omnino ab inertia mea et quiete discederem. Ad retia sedebam; erat in proximo non venabulum aut lancea, sed stilus et pugillares; meditabar aliquid enotabamque, ut si manus vacuas, plenas tamen ceras reportarem. Non est quod contemnas hoc studendi genus; mirum est ut animus agitatione motuque corporis excitetur; iam undique silvae et solitudo ipsumque illud silentium quod venationi datur, magna cogitationis incitamenta sunt. Proinde cum venabere, licebit auctore me ut panarium et lagunculam sic etiam pugillares feras: experieris non Dianam magis montibus quam Minervam inerrare. Vale. C. PLINIUS CORNELIO TACITO SUO S. (I.6) ... From The Latin Library, here.


 

 

Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 Scripsit Carolus Ruaeus (soc. Iesu.) ex libro "ad usum serenissimi Delphini," Philadelphia MDCCCXXXII, p. Ch. n.

 

Argumentum Aeneidos cum XII librorum argumentis

 

 Aeneis poema heroicum, sive epicum, ab Aenea Troiano, Veneris et Anchisae filio, Priami genero, nomen habet: non quod actiones illius omnes comprehendat, sed unam inter omnes praecipuam, scilicet regnum in Italia fundatum. Scripta est a Virgilio in gratiam, tum Romanae totius gentis, tum familiae imprimis Iuliae, quae originem referebat suam ad Iulum sive Ascanium, Aeneae filium ex Creusa Priami filia. In hanc porro familiam adscitus a Iulio Caesare avunculo fuerat Octavianus, tunc rerum potens, atque Egypto subacta, M. Antonio et Cleopatra interfectis, unus orbis Romani dominus. Scribi capta est, Anno U. C. 724 exeunte, Virgilii 40, Octaviani 33, (id est, 31 a. Ch. n.) cum Octavianus in Asia non longe ab Euphrate hiemaret; atque ita Virgilius post adhibitam Georgicis extremam manum, continuo animum Aeneidi videtur applicuisse; in eaque annos, ut habet Servius, undecim collocasse, quot ab eo tempore ad mortem Virgilii omnino numerantur. Secutus est Virgilius, ut in Bucolicis Theocritum, in Georgicis Hesiodum; ita in Aeneide Homerum, cuius Odysseam sex prioribus libris,Iliadem sex posterioribus, expressit, an etiam superavit? id vero ambigitur inter doctos. (verba 174)

 

Liber I:

 

 Propositione et invocatione praemissis, narratio incipit a septimo Aeneae expeditionis anno, quo tempore, Troianis e Sicilia in Italiam solventibus, Iuno tempestatem excitat conciliato sibi Aeolo. Sedat tempestatem Neptunus. Naves Aeneae septem in portum Africae se recipiunt, reliquis alio disiectis. Venus apud Iovem de filii calamatate queritur. Solatur eam Iupiter, exposita Aeneae eiusque posteritatis futura felicitate. Mittitur Mercurius, qui Carthaginensium animos Troianis placabiles reddat. Venus habitu venatricis occurrit Aeneae, regionem cum Achate exploranti. Indicataque Didonis ac regionis conditione, utrumque nebula septum Carthaginem dimittit. Illic Aeneas, templum ingressus, primum in belli Troiani picturas incidit, deinde in Didonem, et in socios, quos fluctibus oppressos putaverat, Didone supplicantes. Dat se in conspectum Aeneas. A Regina benigne excipitur. Accersitur per Achatem Ascanius, cuius in locum dolo Veneris Cupido substituitur, ut Aeneae amorem Didone inspiret. Abeunt omnes in aulam ad convivium. (verba 135)

 

Liber II:

 

 Narrat Didoni Aeneas Troiani excidii seriem; ea est eiusmodi. Graeci decennali bello paene fracti, dolo capere urbem constituunt. Fugam simulant; circa Tenedum insulam latent; equum relinquunt in castris, foetum intus militibus. Quo, per fraudem Sinonis, cui fidem mors Laocoontis faciebat, in urbem inducto. Noctu reserato eius utero Graeci erumpunt. Admissoque exercitu, Troiam ferro et igne populantur. Admonetur in somnis Aeneas ab Hectore, ut fuga sibi consulat. Aeneas mortem fugae praeferens, coacta manu, Graecos aliquot caedit. Sumptisque eorum armis, suorum telis fere obriutur. At vastata regia, Priamo Pyrrhi manu interfecto, Aeneas domum revertitur, Anchisae patri sacra Penatesque committit, suis eum imponit humeris; et cum Ascanio filio, Creusaque uxore, fugam arripit. Mox amissa inter eundum Creusa, iter ad eam quaerendam relegit. Occurrit mortuae uxoris umbra, monetque se a Cybele in Phrygia detineri. Redit ille in montem Idam, et cum sociis mari fugam parat. (verba 141)

 

Liber III:

 

 Pergit Aeneas ennare Didoni casus suos, quorum altera pars hoc libro continetur, nempe navigatio. Aeneas incensa Troia, classe vidinti navium ad urbem Antandrum clam fabricata, defertur in Thracim. Ubi cum urbem conderet, territus prodigio caesi a Polymnestore rege Polydori, navigat in insulam Delum, consulturus oraculum Apollinis. A quo monitus ut antiquam matrem exquireret, Anchisae interpretatione Cretam esse insulam ratus, Troianae gentis originem, eo contendit, urbemque novam aedificat. At inde peste depulsus, monitus in somnis a Diis Penatibus, Italiam vera esse Troianorum cunabula, Italiam petit. In itinere actus tempestate in insulas Strophades, infestas habet Harpyias, quarum ex una audit se non prius in Italia fixurum sedes, quam fame coactus fuerit mensaas absumere. Hinc delatus ad Actium promontorium, ibi ludos celebrat. Tum in Epirum appulsus, Andromachen reperit, iam Heleni uxorem, et mortuo Pyrrho in Chaonia Epiri parte regnantem. Audit ab Heleno, rege eodem ac vate, sedem sibi a Diis in Italia paratam: eo loco, ubi suem albam inveniret triginta foetus enixam. Admonetur ab eodem, ne in proxima Italiae parte considat Graecorum metu, qui ventis eo disiecti fuerant; tum ne Siculum traiiciat fretum, metu Scyllae et Charybdis; sed deflexo ad occasum cursu Siciliam circumeat. Igitur relicta Epiro, Tarentum, quae in vicina Italiae ora est, et Siciliae partem Aetnae monti proximam praetervectus. Hinc supplicem recipit Achemenidem, socium Ulyssis, ab eoque de feritate Cyclopum edoctus, observatis omnibus Heleni praeceptis, tandem Deparnum, occidentalem Siciliae portum, obtinet, ubi moritur Anchises. Atque hinc media aestate solvens Aeneas in Italiam, tempestate in Africam eiicitur. Et hic finis est narrationis. (verba 250)

 

Liber IV:

 

 Dido amores in Aenam suos Annae sorori aperit. Eiusque consilio animum adiicit ad nuptias Iuno, ut Aeneam ab Italia deducat, agit cum Venere de conciliandis inter utrumque nuptiis. Aeneas ac Dido venatum abeunt, subortaque Iunonis artibus tempestate, confugiunt in antrum. Ibidemque falsum illud infaustumque coniugium perficitur. Iarbas, Getulorum rex, Iovis Ammonis filius, Didonis procus, advenam sibi praeferri indignans, apud Iovemm graviter queritur. Iupiter, et eius precibus et fatis urtentibus adductus, Mercurium ad Aeneas mittit, qui eum abire in Italiam iubeat. Parat clam Aeneas omnia ad navigationem necessaria; quod suspicata Dido, precibus et lachrymis deterrere eum ab incepto, tum per se, tum per sororem conatur. Aeneas, iterum a Mercurio in somnis admonitus, nocte intempesta anchoras solvit. Dido doloris impatiens, extructam simulatione sacri magici pyram conscendens, ipso Aeneae gladio sibi vitam adimit. Unus hic e libris omnibus plurimum artis habet ac suavitatis, motusque animi tenerrimos quosque ac violentissimos; praesertim in octo Didonis orationibus, quibus:

 

I. Sorori amorem aperit, v. 9

II. Dissuadet Aeneae profectionem, v. 305

III. Eidem multa exprobrat, et multa comminatur, v. 365

IV. Sororem adhibet apud Aeneam conciliatricem, v. 416

V. Desperatis omnibus, specie sacri magici, moriendi consilium sorori dissimulat, v. 478

VI. Secum ipsa noctu varia consilia agitat, v. 534

VII. Fugientum Troianorum aspectu extremum furit, v. 590

VIII. Stricto ense sibi imminens in verba novissima erumpit, v. 651

 

Accusant Virgilium aliqui, quod ex Argonauticis Apollonii libro 4 multa decerpserit; quos damnat Scaliger: neque convenit argumentum, nisi hoc uno, quod hospitem hic Dido, illic Medea, suum ament. At nihil admodum, praeter comoparationes pauculas, inde excerptum est, qualia etiam nonnulla ex Calypsus et Ulyssis amoribus, Ody. lib. 5 tum ex Euripidis Medea et Hyppolyto, et Catulli carmine de Pelei nuptiis, excerpta sunt. (verba 283)

 

Liber V:

 

 Aeneas, e Libya in Italiam navigans, deflectere in Siciliam vi tempestatis cogitur; ubi ab Aceste Troiano benevole exceptus; patri, quem illic superiore anno mors abstulerat, anniversarium celebrat sacrum, ludosque quattuor, cursum navalem, ac pedestrem, caestuum pugnam, sagittarum eiaculationem, quibus addit Ascanius equestrem decursum. Interim Troianae mulieres, Iunonis impulsu, hortatu Iridis, taedio navigationis, incendunt naves; quarum quattuor exuruntur, ceterae immissa a Iove pluvia servantur. Quare suadet Aenea Nautes, ut avecto secum iuvenum flore, senes ac mulieres i Sicilia relinquat. Firmat id consilium Anchises in somnis. Idemque suaded Aeneae ut appulsus in Italiam adeat Sibyllam; eaque duce descendat ad inferos, ubi posterorum seriem et eventus docebitur. Paret Aeneas patris monitis, et condita in Sicilia urbe Acesta, Neptuno per Venerem conciliato, solvit in Italiam; quo in curso Palinurus navis gubernator dormiens in mare excutitur. Delineatus est hic liber ad exemplum libri Iliad. 23 ubi ludi ab Achille ad tumulum Patrocli celebrantur. (verba 148)

 

Liber VI:

 

 Repulsus Aeneas in Italiam ad Cumas, petit antrum Sibylla Deiphobes. Dumque varia Phoebo in templo descripta contemplatur, iubetur victimas caedere. Peractisque sacrificiis, consulit Sibyllam de futuris eventibus, deque decensu ad inferos. Sibylla tria respondet: Bellum ab Italis instare gravissimum; ramum aureum, inventu perdifficilem, adeunti inferos parandum esse; denique unum ex amicis in litore mortem interim obisse. Redit Aeneas ad suos, mortuum Misenum reperit; huius extruendo rogo dum exciditur sylva, columbae, aves Veneris, ad auream arborem Aeneam deducunt. Hic igitur funere perfunctus, nocturnisque sacrificiis ad Avernum antrum inferorum numina veneratus, ad inferos Sibylla duce descendit. Vidit illic:

 

I. In vestibulo, monstra varia.

 

II. In ripa fluviorum infernorum, umbras defunctorum aditum petentes; inque iis, Orontem, Palinurum.

 

III. In ipso flumine, Charonia portitorem, quem, secum de aditu rixantem, aurei rami conspectu demulcet.

 

IV. In limine, Cerberum, canem, quem sopit obiecta offa.

 

V. Ultra limen, sedes varias, quas incolebant:

 

Infantes

Iniusta morte damnati

Propria manu perempti

Amantes, in quibus Dido

Bellatores, inter quos Deiphobus, alique Troiani et Graeci duces

 

VI. Ad sinistram, eminus carcerem vidit impiorum poenis destinatum, quem locum adire non possit; a Sibylla varia variorum supplicia edocetur, Gigantum, Salmonei, Lapitharum, Ixionis, Thesei, &c.

 

VII. Ad dextram verso itinere, pervenit ad Elysios campos, ubi multos heroum nactus, a Musaeo de loci incolarumque conditione, deque Anchisa, certior factus; in ipsum Anchisen incidit.

 

VIII. Anchises multa de animarum natura iuxta Pythagorae documenta praefatus, clarissimum quemque posterorum ad usque Augustum ei ostendit.

 

IX. Denique perlustratis omnibus, per eburneam somni portam Aeneas ad suos revertitur, et e Cumano litore, ad Caietanum navigat. (verba 260)

 

Liber VII:

 

 Aeneas e Cumano litore ad occidentem provectus, tumulata in Auruncorum litore Caieta nutrice sua praetergressus montem Circaeum, Circes habitatione et veneficiis infamem, ad ostia Tyberis appellitur. Tunc Latinus illinc Aboriginibus imperabat. Huic unica erat filia Lavinia, Fanni oracuis destinata externo marito, Amatae tamen matris voluntate promissa Turno Rutulorum regi. Mittit Aeneas oratores Laurentum, in urbem Latini regiam. Latinus Aeneam non modo in socium, sed, oraculi memor, in generum admittit. Interim Iuno, prosperis Troianorum rebus offensa, evocat Alecto ex inferis. Alecto promum Amatam Latini uxorem ita concitat, ut illa Bacchi sacra simulans filiam abscondat in montibus. Turnum deinde furiis iisdem agit in bellum; et Troianos Latinosque invicem committit, occiso per Ascanium cervo, qui Tyrrhei pastoris regii filiae erat in deliciis.. Omnibus bellum frementibus, Latinus unus obstitit; tamen Iunone ipsa belli portas aperiente, rem fatis permittere cogitur. Confluunt ad Turnum ex omnibus Italiae partibus auxilia: Mezentius, eiusque filius Lausus, cum Agyllinus; Catillus et Coraas, cum Tyburtinus; Caecullus cum Praenestinis; &c. (verba 158)

 

Liber VIII:

 

 Turnus Venulum ad Diomedem mittit, ut eum ad belli societatem alliciat. Aeneas, Tyberini fluvii monitu, iter eodem consilio suscipit ad Evandrum, qui ex Arcadia profugus in Palation monte consederat. Evander, sacris Herculis tum intentus, Aeneam iisdem adhibet. Eorum originem edocet, victoriam scilicet Herculis de Caco, regionis illius insigni olim praedone. Tum Aeneam quadringentorum equitum subsidio iuvat. Iisdem Pallentem filium praeficit. Aeneam ad Tyrrhenos, expulso Mezentio, regem poscentes, cum certa regni auxiliique spe dimittit. Aeneas postridie parte altera copiarum secundo flumine ad suos remissa, cum altera Tyrrhenos adit. Interim Venus arma Aenea suo defert, a Vulcano fabricata: clypeum imprimis, in quo Aeneas res praeclare olim gerendas a Romanis posteris mira arte coelatas admiratur. Praecipuus eo in opere locus est Augusto, cuius egregiam de Antonio et Cleopatra Aegypti regina vectoriam, triplicemque triumphum fulgentius poeta describit. (verba 133)

 

Liber IX:

 

 Aenea conquirendis auxiliis apud Arcadas ac Tuscos occupato, Turnus admonetur a Iunone per Iridem, ut in castrensia novae Troiae munimenta impetum faciat. Troianis, ex Aeneae praescripto non egredientibus ad pugnam, Turnus eorum naves, oppidi lateri admotas, parat incendere; sed illae, cum ex Idaeae sylvae materia fabricatae olim fuissent, Idaeae matris beneficio mutantur marinas in Nymphas. Tum nocte imminente, circa oppidum excubiae disponuntur. Interim Troiani, de revocando per nuntios Aenea soliciti, dum inter se consultant, Nisus et Euryalus, par nobile amicorum, ultro suscipiunt hanc provinciam. Laudati ab Ascanio, dimissique, caedem Rutulorum noctu magnam faciunt. Eorumque spoliis induti dum pergunt porro, a Latinis equitibus obviis occiduntur. Capita hastis affixa, et in castris erecta, agnoscuntur procul a Troianis, et ingentem in oppido luctum excitant, praesertim matris Euryali. Turnus oppugnationem mane instaurat. Ascanius Numanum insolentius illudentem, emissa e muris sagitta configit. Quo successu elati, Pandarus et Bitias portas recludunt, et Rutulos subeuntes magna strage propellunt. Turnus facto impetu tandem irrumpit, sed clausis portis, hostium multitudine circumventus, paulatim recedit in eam oppidi partem quam Tyberis alluebat, et ut erat armatus in flumen desiliens ad suos natatu revertitur. (verba 182)

 

Liber X:

 

 Iupiter advocato Deorum concilio, frustra conatus Iunonem ac Venerem in concordiam adducere, de Troianorum Rutulorumque rebus inter se dissidentes. Pronunciat se neutrarum partium fore, sed fatis omnia permissurum. Rutuli ad oppugnandum, Troiani ad defendendum urbem redeunt. Aeneas, dies aliquot in Etruria commoratus, collectis inde auxiliis, ad suos redit, triginta navium classe auctus. Nymphas, e suis navibus eam in speciem paulo ante transformatas in itinere obvias habet. Ab iis de suorum periculo certior factus; sub primam lucem provectus in conspectum hostium, exercitum in litus exponit. Occurrunt Rutuli: commissoque gravi certamine, Pallas a Turno occiditur; cuius necem cum ulcisceretur Aeneas magna strage, et Ascanius eruptione facta copias paternis addiunxissit. Iuno Turnum praesenti periculo eripit, obiecta illi falsa Aeneae imagine; quam ille fugientem ad usque navem dum sequitur, retinaculis a Iunone ruptis, ad litora Ardeae proxima vi tempestatis abripitur. Mezentius pugnae pro Turno succedens, et filius Mezentii Lausus, ab Aenea occiduntur. (verba 148)

 

Liber XI:

 

 Postera die victor Aeneas de spoliis Mezentii trophaeum Marti eregit. Pallantis mortui corpus magno apparatu ad Evandri urbem remittit, ubi summo patris luctu excipitur. Latini oratores duodecim dierum inducias ab Aenea obtinent, et interim uterque exercitus cadavera suorum supremis honoribus prosequitur. Venulus, e Diomedis urbe redux, nullum inde spem esse auxilii, Latinis refert. Latinus rex, ea spe destitutus, convocato concilio, legatos ad Aeneam de pacis conditionibus mittendos censit. Addit Drances huic regis sententiae multa in Turnum belli auctorem convitia; quae Turnus amare, sed animose refellit. Paratum se professus singulari cum Aenea certamine commune periculum redimere. Iis ita rixantibus nuntiatur, Troiani exercitus expeditos equites planis itineribus Laurento imminere, Aeneam cum reliquis copiis per loca montibus impedita eodem contendere. Turnus cognito Aeneae consilio suas etiam copias bifariam dividit. Equites sub Camilla et Messapo troianis equitibus opponit. Ipse cum ceteris montium angustias occupat, ut Aeneam opprimat insidiis. Diana mortem Camillae praevidens, cum eam impedire non possit, saletm ultione providet: dimissa e caelo Nympha Opi, quae percussorem illius interimat. Commisso equestri proelio Camilla ab Arunte occiditur, Aruns ab Opi. Camillae nece consternati Rutuli fugam arripiunt. Cuius calamitatis nuntio ad Turnum perlato, is relictis, quas insederat, angustiis, auxilio suorum accurrit. Eodem subsequitur Aeneas. Imminente iam nocte castra utrique ante urbem collocant. (verba 206)

 

Liber XII:

 

 Fractis gemina pugna Latinis, Turnus cum Aenea singulari certamine dimicare statuit. Solemni sacramento conditiones certaminis foedusque a Latino, Aenea, Turnoque sancitur. Foedus a Iuturna, Turni sorore, Iunonis impulsu disturbatur. Primusque Tolumnius, falso augurio victoriam suis pollicitus, Troianos invadit. Aeneas sagitta vulneratus excedere cogitur e proelio, quo absente maximam stragem Turnus edit. Venus dictamno oherba vulnus Aeneae sanat. Is, refectis viribus, reversus ad pugnam Turnum nominatim vocat. Sed cum Iuturna, excusso Turni auriga Metisco, currum eius moderaretur, et ab Aeneae occursu detorqueret, ne congredi simul possent. Aeneas admoto ad urbis moenia exercitu, in propugnacula ignem coniicit. Hinc Amata, Turnum occisum rata, laqueo vitam sibi adimit. Turnus, ne urbs in hostium potestatem veniret, ad singulare certamen redit. Pugnant Aeneas et Turnus. Aeneas victor, cum Turni iugulo immineret, iamque ipsius precibus motus ad misericordiam deflecteret: viso in eius humeris Pallantis balteo, repente exardescit, hostemque interficit. (verba 142)


 

 

Top

 

39

 

 

 

 Bede's Latin translation of Caedmon's OE hymn.

 

  Nunc laudare debemus auctorem regni caelestis, potentiam creatoris, et consilium illius facta Patris gloriae: quomodo ille, cum sit aeternus Deus, omnium miraculorum auctor exstitit; qui primo filiis hominum caelum pro culmine tecti dehinc terram custos humani generis omnipotens creavit.


 

 

Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 Bayeux panel

 

A sad scene from the Bayeux Tapestry


 

 

Top

 

 

Impunitas incuriae soboles, insolentiae mater,

radix impudentiae, transgressionum nutrix.

 

St. Bernard of Clairvaux, De consideratione


 

 

Top

 

Certificate of ordination

 

 Universis et singulis, ad quos praesentes litterae pervenerint, testamur S. S. IOANNEM PAULUM II, EPISCOPUM URBIS, SUMMUM PONTIFICEM FELICITER REGNANTEM, in Sacrosancta Patriarchiali Archibasilica S. Petri in Vaticano, die XI [mensis] mai MMIII, dilectum Nobis in Christo D.num Marcum =, cum caeremoniis et solemnitatibus, iuxta S.R.E. ritum, servatis de jure servantis, ad sacrum Presbyteratus Ordinem, in Domino promovisse.

 

 In quorum fidem has litteras, a Nobis seu ab Exc.mo ac Rev.mo D.no Vicemgerente et a Rev.mo D.no Cancellario subscriptas, sigiloque Nostro munitas, expediri iussimus.

 

 Datum Romae, ex Aedibus Vicariatus Urbis, die XX mensis maii anni MMIII, Pontificatus SS.mi in Christo Patris et Domini Nostri IOANNIS PAULI Divina Providentia PAPAE II Anno XXV.


 

 

Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 

Certification of relic.

 

 

Top

 

140

 

 

 

John Paul II, alloc. Libenter (1978).

 

• Est enim sermo Latinus lingua quaedam universalis, nationum fines transcendens atque talis, ut Sedes Apostolica in litteris et actis, ad universam Familiam catholicam spectantibus, eo adhuc firmiter utatur.

 

 Est etiam animadvertendum fontes disciplinarum ecclesiasticarum maximam partem lingua Latina esse conscriptos. Quid vero dicendum de praeclaris operibus Patrum aliorumque magni nominis scriptorum, qui hunc ipsum sermonem adhibuerunt? Verae quidem scientiae compos non est putandus, qui linguam eiusmodi scriptionum mente non comprehendit, sed solum versionibus, si quae sunt, niti debet; quae tamen raro plenum sensum textus primigenii praebent.

 

 Ad iuvenes ergo imprimis convertimur, qui hac aetate, qua litterae Latinae et humanitatis studia multis locis, ut notum est, iacent, hoc veluti Latinitatis patrimonium quod Ecclesia magni aestimat, alacres accipiant oportet et actuosi frugiferum reddant. Noverint ii hoc Ciceronis effatum ad se quodam modo referri: “Non tam praeclarum est scire Latine, quam turpe nescire”.


 

 

Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 Top

 

Camino

 


 

 

Top

 Couplets

 

 • "St. Joseph" (1999). Sicut Pater, taciter, stat Faber supra nos. Dicit nobis suaviter, Defendo quoque vos.

 

 • Exodus 15:21 (2002). Patiebatur Miriam, mutationem morium, cum in fragore marium, viderit mortem murium.

 

Henry V orders the singing of Non nobis

Similar scenes are not uncommon among students

completing Dr. Peters' Basic Latin Courses


 

Two

final  thoughts

 

Top

 

 1. The discoveries that come with studying Greek and Latin are greater than what I mentioned [earlier]. Fundamentally, these discoveries have to do with language, with communication. Greek or Latin can be a window in the world of how we express ideas. ... Your study of Greek and Latin will make you more conscious of how you think and communicate, and of how others do so. That study will make you more attuned to the subtleties and nuances of both logic and communication. It will make you more aware of the need for rigorous thought, speech, and writing. You will be better at using English because you have studied Greek or Latin. ... Donald Fairbairn, Understanding Language (2011) 183.

 

Henry VIII pops a Latin quiz on folks

in Bolt's A Man for All Seasons.

 

Top

 2. Thanks to the work of many generations of paleographers and textual critics we now have all the ancient texts in printed editions which are both easy to read and more correct than any of the surviving manuscripts. This is not, however, the case with texts from the Middle Ages, since there are many more of them [in fact, hundreds of thousands] and they have attracted much less interest from Latin specialists. Many of them, even ones that are well worth reading, have been published using only one manuscript that happened to be to hand, even though much better manuscripts may exist. Many more texts have not been published at all, but are waiting in libraries for someone to read them and prepare an edition. There is a limitless amount of valuable work waiting to be done by those who would like to devote themselves to Latin and the Middle Ages. ... Tore Janson, A Natural History of Latin 122 (emphasis added).

 



 

staging

 

 

 

Top

 
Dies iræ, dies illa Solvet sæclum in favilla Teste David cum Sibylla Quantus tremor est futurus Quando iudex est venturus Cuncta stricte discussurus Quantus tremor est futurus
Dies iræ, dies illa Quantus tremor est futurus Dies iræ, dies illa Quantus tremor est futurus Quantus tremor est futurus Quando iudex est venturus Cuncta stricte discussurus Cuncta stricte (cuncta stricte) Stricte discussurus Cuncta stricte (cuncta stricte) Stricte discussurus

 

 

 

Top

 

Latin is not the way ancient Romans spoke English, it's the way ancient Romans spoke. Grasp that and one has the essence of the thing.

 

 

Latin is not English, Latin is not English, Latin is not English!

Richard Prior & Joseph Goldberg, 501 Latin Verbs Fully Conjugated [1995], (Barron's, 2d ed., 2008) 689 pp.

 

 • John Collins (1937-2002), A Primer of Ecclesiastical Latin [1985], (Catholic University of America, 1988) 451 pp., and John Dunlap, An Answer Key to Primer of Ecclesiastical Latin (Catholic University of America, 2006) 168 pp.

 

 • Basil Gildersleeve (1831-1924), Gildersleeve’s Latin Grammar [1867], as revised by Gonzalez Lodge, (Dover, 2009) 546 pp.

 

 

 

Top

 

The Undeclinables

Starring

Satis, Necesse, Fas & Nefas, and Mane

 


 

Top

 

 

 

Top

 

 

 

Top

 

 dies dominica

 feria secunda

 feria tertia

 feria quarta

 feria quinta

 feria sexta (parasceve)

 sabbatum

 dies Solis 

 dies Lunae 

 dies Martis 

 dies Mercurii 

 dies Iovis 

 dies Veneris

 dies Saturni 

 • Gk Κυριακή ἡμέρα

 • Gk Δευτέρα ἡμέρα

 • Gk Τρίτη ἡμέρα

 • Gk Τετάρτη ἡμέρα

 • Gk Πέμπτη ἡμέρα

 • Gk Παρασκευή ἡμέρα

 • Gk Σάββατο

 • Hb ראשון

 • Hb שני

 • Hb שלישי

 • Hb רביעי

 • Hb חמישי

 • Hb שישי

  Hb שבת

 

Top

 
creed, here.

 

 

Top

 

from the Book of Durrow (7th century)